CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1182860 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1182860.

Nodus 1182860 in documento marul-mar-repert.xml


LAERTIVS Religio. Antisthenes dicebat eos qui cuperent immortales esse, oportere pie uiuere ac iuste 54. Quod omnia sapientum sunt. Diogenes inspexerat mulierem inhonestius diis procidentem. Eius igitur superstitiortem auferre uolens accurrit dicens: Non uereris, mulier, ne forte stante post tergum Deo --- cuncta enim plena ipso sunt --- inhoneste te habeas? 57. In phano coenans inter panes sordidos appositos sublatos abiecit dicens in sacrum nihil oportere sordidum ingredi 59. Pios et religiosos esse sapientes. Peritos enim esse diuini iuris omnes etc. 72. Pythagorę discipuli facultates omnes in unum deponebant communesque faciebant 81. Diis semper quidem cum laudibus amictuque candido et casto corpore honores adhibendos 83. Epicureis omnia communia 99. Rex. Thales interrogatus, quid difiicile uidisset: Tyrannum, inquit, senem 6. Solon eos qui apud tyrannos essent calculis similes esse dixit, qui nunc maiorem, nunc minorem numerum signant. Sic illi nunc pluris haberi, nunc minoiris 8. Tyrannus semper in metu 9. Tunc rege, cum primum didiceris regi 8. Qui tuto regnare uelint, beniuolentia magis quam armis muniri decet 13. Periander rogatus, cur tyrannide persisteret: Quia, inquit, et sponte et inuitum cędere periculosum est 13. Trasibulus Periandro consulit, quo pactotuto tyrannidem teneat, bacillo eminentiores spicas feriens, ut scilicet principes ciuitatis tollat 13. Simon philosophus, cum Pericles polliceretur, si ad se perrgeret, cuncta illi necessaria exhibiturum: Fiduciam, inquit, uendere consilii non fuerit 27. Principatus quinque genera: legitimum, naturale, secundum consuetudinem, secundum genus, uiolentum 37. Diogenes interrogatus aliquando a tyranno, cuiusmodi ęre pręstaret statuam sculpere: Quo, inquit Hermodius et Aristogiton fusi sunt 58. Antigonus ad Zenonem: qui regem erudit, eum et illos qui sub ipso sunt instituere 63. Empedocles, cum sibi regnum offerretur, constanter renuit 85. Xenophanes tyrannis congrediendum aut minime aut suauissime 90. Anaxarchus in tyrannum 94. Risus. Deprehensus Myson ridere in solitudine et rogatus, cur nemine pręsente rideret: Ob hoc ipsum rideo, inquit 14. Plato iuuenis adeo uerecundus, ut nunquam ridere nisi modice deprehensus sit 31. Nimio risum aiunt Chrysippum expirasse 79. Pythagpras abstinebat et facetiis et iocis. Risui, inquit, et tristitię non dandas manus 82. Ratio eorum quę ex demonstratione colliguntur 67. Rationalibus data est ratio secundum eam uiuere, id est secundum naturam. Finis est rationi recte obtemperare in eis elligendis quę secundu m naturam sunt 70. Parmenides iudicium rationis esse dixit, sensus uero minus esse idoneos ad iudicandum 91. Rationalis animę pars in thorace 104. Pręstat rationabiliter esse infelicem quam absque ratione felicem 109. Resurrectio. Magorum sententia est resurrecturos esse homines immortalesque futuros 3. Epimenides LVII annos dormiuit 14. Empedocles professus pharmaca quibus mortui reuiuiscant 85.