CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1182568 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1182568.

Nodus 1182568 in documento marul-mar-repert.xml


LACTANTIVS FIRMIANVS Religio. De propria Romanorum religione 20. De sacrificiis et mysteriis 22. Infantes immolari 23. Quod extra se Deum nemo fideliter colit 28. Pietas notio est Dei 46, 56. Religiones deorum triplici ratione ueras esse 48. Homini proprium Deum nosse et colere, cętera cum brutis commnia 56. Deus fecit hominem cupidum religionis et sapientię 56. Contra Socratem qui ait, quod supra nos nihil ad nos 67. Rerum contemptus in philosophis 69. Quod doctrina cęlestis sapientiam sola largitur, quam philosophia non inuenit, et efficax sit lex Dei et Ecclesię sacramenta 71. Quare Pythagoras et Plato non accesserunt ad Iudeos 75. Sapientia et amor spectat ad filios, religio et timor ad seruos 76. Quod sapientia et religio non separant 76. De uiis quas docuit Christus 84. De uera et singulari religione etunde dicatur religio 96. Deus uirtutibus colendus, non donis corruptibilibus. Omnia mala prouenire ex eo, quod plures dii coluntur 105. Impia deos colentium religio 961 107. Quod Christianę religionis ueritas ex eo patet, quia de cultoribus deorum creuit religio Ecclesia deinde quod mori malint quam a uero discedere 109. Pietas nihil aliud est quam Dei notio 111. De ęquitate Christianorm, quam philosophi non habuerunt nec inuenire potuerunt 112. Quod religio per patientiam defendenda sit et ratione potius quam sęuitia. Et quid differant fideles ab infidis 115. Quare uera religio uideatur inanis 118. Quod uia ueritatis et sapientię est simplex, angusta, ardua; Deum habet docem 126. Quare a philosophis ueritas inueniri non potuit nec ab iis qui terrenis dediti sunt 127. Caput religionis est Deum nosse et colere 128. Quod religio Deo, misericordia homini debetur 129. Quę iusto non conueniunt, licet non iniusta uideantur 141. Exhortatio ad suscipiendam cum religione sapientiam 169. Religio hominis propria, qua sola maxime differunt homines a cęteris animalibus 172. Contra Epicurum quod religio sit habenda 173. Quod religio sit et hominis sit 177. Res. Regnum non est summum bonum 57. Moyses quo tempore Iudeis pręfuit. Item Iosue. Iudices. Reges. Cyrus 77. Salomon pręcessit Troianum excidium CXL annis 79. Resurrectio corporum. Resurgent mortui 164. De carnis immortalitate post resurrectionem 165. De resurrectione 166.