CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1181195 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1181195.

Nodus 1181195 in documento marul-mar-repert.xml


SENECA Religio. Non aspicias, quam plenas quisque manus Deo, sed puras admoueat. Non enim aliter nisi optimus animus pulcherrimus Dei cultus est 86. Tutissima res est nihil timere pręter Deum 87. Fulminum procuratio 95. Retinet mundana felicitas, ne ad ueram felicitatem transeatur 8. Hortatur, ut properet se in tutum recipere 12. Animus magnus in terra manet, in cęlo conuersatur 14. Quę reliquit auertat 25. Accendere aliquem lucernas sabbatis prohibeamus etc. de cultu deorum 47. Superstitio error insanus est etc. 62. Rex apum 21. Iure ciuili omnia regis sunt 44. Cambyses ebrius monitoris filium peremit 54. Rex Persarum Arpalo eadem de causa liberos epulandos apposuit 54. Rex iracundus 55. Duę respublicę, altera mundi, altera nationis cuiusque 63. Ad quam rempublicam accedet sapiens 64. Regis sollicitudo omnium quies 82. Cęsaris regimen laudat eique bene optat 83. Minus est quam seruus qui seruos timet. Male imperando summum imperium amittitur 86. Vis habere honorem: dabo tibi magnum imperium, impera tibi 87. Id solum fulmen quod Iuppiter mittit, placabile est. Perniciosum id quod deliberauit et aliis quoque diis autoribous misit. Quia Iouem, id est regem prodesse etiam solum oportet, nocere, non nisi cum pluribus uisum est. Discant hi quicunque magnam potentiam inter homines adepti sunt, sine consilio ne fulmen quidem mitti. Aduocent, considerent multorum sententias, nocitura temperent et hoc sibi proponant, ubi aliquid percuti debet, ne Ioui quidem suum satis esse consilium 96. Regum rabies 16. Nulli erga magistratus gratiores quam qui philosophię student 27. Cupido dominandi ut in Alexandro, Pompeio, Cęsare, Mario 45. Risus 2. Risum reprehendit 23. Democritus ridens, Heraclitus lugens 50. Item 75. Morbum esse scias, non hilaritatem semper arridere ridentibus et ad omnium ęstimationem ipsum quoque os diducere 86. Ratio. Nihil sine ratione faciendum est. Ratio omnis honesti comes est 33. Non ad prouidendum tantum, sed ad omnes res regendas satis est per se ipsa ratio 48. Sextius consummato die, cum se ad nocturnam quietem recępisset, interrogabat animum suum: Quod hodie malum tuum sanasti? Cui uitio obstitisti? Qua parte melior es? 57. Adhibe rationem difficultatibus 74. Oratorem te puta, si tibi ipsi, quod oportet, persuaseris 87. Siuis omnia tibi subiicere, subiice te rationi 13. Quid est ratio? Naturę imitatio. Quid est summum hominis bonum? Ex naturę uoluntate se gerere 24. Ratio affectibus fortior atque constantior 28. Ratio perfecta uita beata 42. Nisi ubi rationi locus est, bonum non est 62. Quod ergo uitę bonum est? Perfecta ratio 63. Resurrectio. Veniet iterum qui nos reponat dies in lucem etc. 13.