CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1180954 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1180954.

Nodus 1180954 in documento marul-mar-repert.xml


PAVLVS AD ROMANOS Religio. Quomodo Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in nouitate uitę ambulemus. Si autem mortui sumus cum Christo, credimus, quia simul etiam uiuemus cum illo. Exhibete membra uestra seruire iustitię in sanctificatione VI. Exhibeatis corpora uestra hostiam uiuentem, sanctam, Deo placentem, rationabile obsequium uestrum. Et nolite conformari huic sęculo etc. XII. Induimini Dominum Iesum Christum, et carnis curam ne feceritis in desideriis XIII. AD CORINTHIOS I: Dei agricultura estis, Dei ędificatio estis III. Qui adhęret Domino, unus spiritus est. Non estis uestri; empti enim estis precio magno. Glorificate et portate Deum in corpore uestro VI. Vos estis corpus Christi et membra de membro. Emulamini charismata meliora XII. II: Christi bonus odor sumus Deo, in his qui salui fiunt et in his qui pereunt: aliis quidem odor mortis in mortem, aliis uitę in uitam II. In omnibus nos exhibeamus sicut Dei ministros, in multa patienti a etc. in omnibus aduersis et item in uirtutibus spiritalibus et in prosperitate. Vos estis templum Dei uiui VI. In carne ambulantes non secundum carnem militamus. Nam arma militię nostrę non carnalia sunt, sed potentia Dei ad destructionem munitionum, consilia etc., id est aduersus diaboli et carnis tentationes X. AD COLOSSENSES: Igitur si consurrexistis cum Christo, quę sursum sunt quęrite, ubi Christus est in dextera Dei sedens. Quę sursum sunt sapite, non quę super terram. Mortui enim estis, et uita uestra abscondita est cum Christo in Deo III. AD THIMOTEVM I: Tu autem, o homo Dei, hęc fuge, id est diuitias et auaritiam. Sectare uero iustitiam, pietatem, fidem etc. VI. II: Admoneo te, ut resuscites gratiam Dei, quę est in te per impositionem manuum mearum. Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, seduirtutis et dilectionis et sobrietatis etc. I. Nemo militans Deo implicat se negociis sęcularibus, ut ei placeat cui se probauit. Nam et qui certat in agone, non coronabitur, nisi legitime certauerit. Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. Seruum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem, cum modestia corripientem eos qui resistunt ueritati etc. II. AD TITVM: Apparuit enim gratia Dei et Saluatoris nostri omnibus hominibus erudiens nos, ut abnegantes impietatem et sęcolaria desideria sobrie et iuste et pie uiuamus in hoc sęculo, expectantes beatam spem et aduentum glorię magni Dei et Saluatoris nostri Iesu Christi etc. II. AD HEBREOS: Exeamus ad eum extra castra improperium eius portantes. Non enim habemus hic manentem ciuitatem etc. XIII. ACTVVM: Habebant omnia communia II. Agros et domos uendebant ponentes pecuniam ante pedes apostolorum. Et sic fecit Ioseph Barnabas, Leuites, genere Cyprius IIII. Diaconi septem constituti qui ministrent VI. IACOBI: Religio munda uisitare pupillos etc. et immaculatum se custodire ab hoc sęculo I. PETRI I: Sicut modo geniti infantes rationabiles et sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis in salutem, si tamen gustastis, quoniam dulcis est Dominus. Ad quem accedentes lapidem uiuum etc. et ipsi tanquam lapides uiui super ędificamini domos spiritales etc. Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis etc. II. II: Crescite in gratia et in cognitione Domini nostri III. IOANNIS I: Qui dicit se in Christo manere, debet sicut ille ambulauit, et ipse ambulare II. Rex. Vide potentiam. PETRI I: Regem honorificate II. Reus. AD CORINTHIOS I: An nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt VI. APOCALYPSIS: Quod damnati obliuiscantur scientię acquisitę. Et omnis artifex omnisque ars non inuenietur in te amplius XVIII. Sanctorum exultatio super damnatos XVIIII. Ratio. IACOBI: Equus freno, navis gubernaculo, totum hominis corpus ratione circumferendum est III. Resurrectio. AD ROMANOS: Quod si spiritus eius qui suscitauit Iesum a mortuis, habitat in nobis, uiuificabit et mortalia corpora uestra VIII. AD CORINTHIOS I: Sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omies uiuificabunttur. Primitię Christus, deinde hi qui sunt Christi, deinde finis. Nouissime autem inimica destruetur mors. Resurectionem probat exemplo seminum etc. Omnes quidem resurgemus, sed non omnes immutabimur. Mortui resurgent incorrupti XV. PETRI I: Et mortuis euangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines in carne, uiuant autem secundum Deum in spiritu IIII. APOCALYPSIS: Beatus et sanctus qui habet partem in resurrectione prima etc. Et dedit mare mortuos qui in eo erant. Et iudicatum est de singulis secundum opera ipsorum XX.