CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1180848 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1180848.

Nodus 1180848 in documento marul-mar-repert.xml


LVCAS Religio. Et uenit in spiritu in templum. Tu si uis tenere Iesum et amplexari manibus, omni labore nitere, ut ducem habeas spiritum ueniasque ad templum Dei II. Quęritur Iesus inter cognatos et notos, sed inuenitur in templo. Affectus cognatorum officit perfectioni. Dolentes quęrebamus te. Oportet enim eum qui quęrit Iesum non negligenter et dissolute transire, sicut multi quęrunt et non inueniunt, sed cum labore et dolore II. Mulier stans retro secus pedes Domini ungit unguento pedes eius. Is est qui sequitur uestigia Domini in odore uirtutum ungendo pedes, id est conseruando humilitatem VII. Ascendunt in nauiculam Domi ni calcantes seculum. Dormiente Domino concutiuntur tempestate tentationum. Qui orationibus excitatus mitigat fluctus, et fit tranquillitas VIII. Vocatus a Domino non permittitur discedere, ut sepeliat patrem. Nemo mittens manum suam ad aratrum et aspiciens retro, aptus est regno Dei. Exemplum de uxore Loth IX. Siquis uenit ad me et non odit patrem etc. non potest meus esse discipulus, et non baiulat crucem suam et uenit post me. Qui non renunciat omnibus quę possidet, non potest meus esse discipulus XIIII. Seruo, postquam arauit agrum, iussum est, ut prius ministret domino, deinde ipse manducet et bibat. Sic post pręceptorum impletionem exigitur perfectio. Duo in agro, unus assumetur et alter relinquetur XVII. Si toti terrę dominaremur, ei renunciantes nihil diagum esset in comparatione regni cęlorum. Nemo est qui reliquerit domum, parentes etc. propter regnum Dei, et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in seculo futuro uitam ęternam XVIII. Vende tunicam et eme gladium, id est uende patrimonium et eme uerbum quo mentis penetralia uestiuntur XXII. Symon Cyreneus obediens heres, ueniens de uilla relinquens mundum et tendens ad supernam Hierusalem crucem portat post Iesum patientiam Domini imitando. Refert considerare, qualis crucem ascendat. Nudum enim uideo. Talis ergo ascendat qui seculum uincere parat, ut sęculi adiumenta non quęrat XXIII. Resurrectio. Tibi dico: Surge, tolle grabatum, id est corpus. Vade in domum tuam, id est ad paradisum V. Septem resurrectiones factę ante Dominicam, octaua Domini. Sed ultra non morituri --- ad designandum quod cormmunis resurrectio, quę in octaua ętate erit, mortis expers erit et indissolubilis VII. Corpus humanum in resurrectione erit subtile per effectum spiritalispotentię, palpabile autem per ueritatem naturę XXIIII.