CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1180802 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1180802.

Nodus 1180802 in documento marul-mar-repert.xml


MARCVS Religio. Cum sęculum relinquere disponimus, nauim cum Iesu conscendimus IIII. Super fenum discumbunt qui calcatis concupiscentiis diuinis doctrinis aluntur VI. Siquis uult me sequi VIII. Vade, quęcunque habes, uende et da pauperibus, et habebis thesaurum in cęlo. Et ueni, sequere me. Petrus: Ecce dimisimus omnia. Qui reliquerit domum, fratres, sorores, patrem, matrem, filios, agros propter Euangeliumaccipiet centies in tempore hoc et in sęculo futuro uitam ęternam X. Qui in agro erit, non reuertaur tollere uestimentum suum XIII. Adolescens relicta syndone nudus profugit ab eis. Et Ioseph relicto palio nudus de manibns impudicę feminę auf'ugit. Qui uult effugere manus iniquorum, relinquens mente quę mundi sunt, fugiat post Iesum XIIII. Resurrectio. Ioannem Baptistam resurrexisse credentes de Iesu, quia uirtutes operabantur in illo. Plane fatentur maioris potentię futuros sanctos post resurrectionem VI. Cum a mortuis resurrexerint, neque nubent neque nubentur, sed erunt sicut angeli in cęlis. Saducei negant resurrectionem XII. Mulieribus ad monumentum apparuit angelus in ea ętatis forma qua resurrecturi sumus. Quia ubi nasci morique nescitur, ibi ętas nec admittit detrimenta nec indiget incrementis XVI. Rex. Discipuli in uia tractant de principatu tanquam de re labili et transitoria. Illi euntes disputant de principatu, ille sedens docet humilitatem. Principes enim laborant, humiles quiescunt IX.