CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1179840 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1179840.

Nodus 1179840 in documento marul-mar-repert.xml


BIBLIA Religio. Dicitur ad Abraham: Egredere de terra tua 2. Moyses iussus est educere populum de Ęgypto in terram lacte et melle manantem 10. Primogenita sanctificata Domino 11. Primogenitum dabis Deo. Sanctuarium, propiciatorium, mensa, candelabrum, lucernę. Item tabernaculum, uelum, archa, altare, uasa, tentoria etc. Expiatio altaris. Omnis qui tetigerit illud, sanctificabitur. Quę facienda super altari. Oblatio 13. Oleum unctionis. Caro omnis non unguetur ex eo 14. Omnia unctionis oleo consecrabis 15. Primogenita nemo uouere poterit, quia Domini sunt. Quod Domino consecratum est, non ueniet 19. Vir et mulier cum se consecrabunt Domino, a quibus rebus debeant se abstinere 20. Transeuntes Iordanem in terra Chanaandisperdite habitatores etc. mundantes terram. Siquos reliqueritis, infesti uobis erunt 25. Cum quęsieris ibi Dominum Deum tuum, inuenies eum, si tamen toto corde quęsieris, et tota tribulatione animę tuę. Cum introieris etc. VII gentes percuties ad internitionem, nec foedus nec coniugia inibis cum eis etc. 26. Ad Iosue diicitur: Solue calciamentum de pedibus. Locus enim in quo stas sanctus est 31. Samuel propheta fidelis in Israel 41. Hiram mittebat Salomoni ligna cedrina et abiegna pro structura templi 56. Helias reperit Heliseum arantem et uocauit.Ille surgens secutus est eum 60. Asa edixit: Siquis non quęsierit Dominum Deum Israel, moriatur. Tunc iurauerunt Domino, et ipse pręstitit eis requiem 77. Confortauit eos, ne timerent, quia Dominus pugnabit pro eis 78. Congregata multitudine in area quę est ab oriente portę sacrę etc. 90. Thobię posteritas omnis in conuersatione sancta permansit 93. Hortatur ad seruiendum Deo cum timore. Psalmus II 108. De fideli ad religionem conuerso. Psalmus XV 109. Regimen Ecclesię, Psalmus XXII. Orat dirigi in uia Domini. Psalmus XXIIII. Diligentia cultus diuini. Qui diluuium inhabitare facit. Psalmus XXVI 110. Mihi adhęrere Deo bonum est. Psalmus LXXII 114. Elegi abiectus esse in domo Domini etc. Psalmus LXXXIII 116. Plantati in domo Domini multiplicabuntur. Psalmus XCI 117. Custodit Dominus animas sanctorum suorum. Psalmus XCVII 117. Dirupisti uincula mea etc. quibus tenebar alligatus sęculo. Tibi sacrificabo, iam fungens officio sacerdotis. Psalmus CXV. Exaltauit me. Viuam et narrabo opera Dornini. Psalmus CXVII 119. Nazarei qui sint. Psalmus CXXXI 123. Confortauit seras portarum tuarum, id est uirtutem sacramentorum per quę intratur in Ecclesiam. Psalmus CXLVII 125. Via, Domini 127. Turris fortissima nomen Domini. Ad ipsam currit iustus et exaltabitur 130. Dum esset Deus in propiciatorio, obtulimus thimiama in altari, corde meditabimur eum etc. Amica mea, ueni, iam hiems transiit 135. Egredimini de sęculo, ut uideatis regem uestrum 136. Vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei 139. Nosse te, Domine, consumata iustitia est, et scire iustitiam et uirtutem tuam radix est immortalitatis 140. Religiositas custodiet et iustificabit cor. Fili, accedens ad seruitutem Dei, sta, in iustitia et timore et prępara animam tuam ad tentationem 141. Time Deum, cogita, loquere 144. Salus animę in sanctitate iustitię 147. Domus Iacob, uenite, ambulamus in lumine Dei nostri 152. Quęrite Dominum, dum inueniri potest 163. Qui elegerint quę ego uolui et tenuerint foedus meum, dabo eis in domo mea, in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus; nomen sempiternum dabo eis, quod non peribit etc. 164. De episcopis futuris ex gentibus 165. Patrem uocabis me, et post me ingredi non cessabis 168. Non sum turbatus te pastorem sequens, et diem hominis non desideraui 172. Vię Syon lugent, eo quod non sint qui ueniant ad solemnitatem 181. Bonum est uiro, cum portauerit iugum ab adolescentia sua 182. Nam si in uia Dei ambulasses, habitasses utique in pace super terram. Disce, ubi sit prudentia, ubi sit uirtus, ubi sit intellectus etc. 183. Ecce circumdedi te uinculis, donec compleas 184. Perfode parietem, et egredieris per eum; in humeris portaberis, in caligine effereris, faciem uelabis et non uidebis terram, quia portentum dedi te domui Israel 186. Ingredientur portas atrii interioris uestiti lineis; uittę lineę in capitibus eorum etc. 194. Et ero eis quas exaltans iugum super maxillas eorum. Post Dominum ambulabunt 203. Vocate coetum,congregate senes, omnes hab itatores terrę in domum Dei uestri etc. 204. Et derelinquam in medio tui populum pauperem et egenum, id est fideles renunciantes diuitiis sęculi, et sperabunt in nomine Domini. Increpat Dominus populum de negligentia templi reędificandi, propter quod eos pati rerum penuria asserit 211. Circumdabo domum meam ex his qui militant mihi 214. Rex. Moyses dat leges regnaturo super Israel 28. Samuele sacerdote filii Israel petierunt sibi constitui regem. Et obtinuerunt nescientes id uerti in ipsorum perniciem 42. Samuel exposuit legem regni 43. Dauid persecutoris sui Saulis honori uitęque pepercit nollens extendere manum suam super christum Domini 47. Ipsum qui extenderat occidi iussit 49. Absalon dominandi cupiditate incensus patrem regno uitaque priuare molitus est 52. Regem Dauid, quod iam senuisset, milites iurauerunt non permissuros ultra eum secum ad bella egredi 54. Adonias, cum Salomonem in regno successurum timeret, seditionem mouit; a suis derelictus confugit ad tabernaculum 55. Regis fortitudo 88. Deus regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi 107. Dauid disponit se ad uirtutes regias. Psalmus C 117. Gubernator 127. Rex bis. Regis ira et facilitas 128. Regis ira et benignitas. Ira regis. Rex iustus. Rex sapiens. Rex iustus. Cor regis in manu Domini 130. Time Dominum et regem. Cor regum inscrutabile. Gloria regum inuestigare sermonem. Rex iustus. Rector. Rector negligens. Rector 131. Rex iustus. Rex impius. Princeps impius. Impiorum dominatus et dispersio, bis. Rex iustus. Princeps audiens uerba mendacii. Seruus dominans 132. Melior est seruus pauper et sanus rege sene et stulto, qui nescit prouidere in posterum 133. Impii domini laudantur uiui; mortuis detrahitur 134. Ve rex puer et principes mane comedentes 134. Audite reges, quoniam data est a Domino potestas uobis et uirtus ab Altissimo. Rex sapiens populi stabilimentum 138. Magnato humilia caput tuum 141. Longe abesto a tyranno. Rex insipiens. Regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias. Sępe insuspicabilis portauit diadema. In unamquamque gentem pręposuit rectorem 144. Rectorem te posuerunt, noli extolli. Esto illis quasi unus ex ipsis. Sceptra iniquorum contribulet Deus 148. Ezechias rex 151. Deus creauit terram et quę in ea sunt, et dat eam cui uult. Et nunc regnum Iuda dat in manu Nabuchodonosor 174. De frugibus pars LX, de animalibus CC dabitur principi. Super eum autem erunt holocausta etc. Item qualiter adorabit et offeret in sabbatis et Calendis 194. Quę ad principem spectant: iustus, suo contentus, adeuntibus se facilis 196. Dominatur excelsus in regno hominum, et cuicunque uoluerit, dabit illud 197. Ipse, id est diabolus de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt 210. Subuertam solium regnorum et conteram fortitudinem regni gentium 212. Tarsenses et Malotę dedignantur seruire concubinę Antiochi regis 225. Risus. Sarra post ostium risit; reprehenditur a Domino 3. Melior est ira risu 134. Sicut sonitus spinarum sub olla, sic risus stulti 134. Risus fatui. Risus sapientis 145. Non corrideas filio, ne condoleas 147. Reus. De damnatis 155, 156. Cor tuum meditabitur timorem; ubi est litteratus, ubi legis uerba ponderans, ubi est doctor paruulorum? 158. De damnandis in iudicio 167. Non habitabunt in terra Domini 203. Refugium. Domine, factus es nobis refugium. Psalmus LXXXIX 116. Et post rixam est regressus ad amicum 146. Resurrectio. Helias filium uiduę suscitat 60. Heliseus mulieris Sunamitidis filium 62. Cadauer mortui, cum in sepulchro ossa Helisei tetigisset, reuixit 66. Iob: Scio enim, quod Redemptor meus uiuit et in nouissimo die de terra surrecturus sum etc. 104. In tempore illo eiicient ossa regum et cęterorum de sepulchris. Et eligent magis mortem quam uitam qui ressidui erunt 169. Propheta educitur in campum ossibus plenum etc. Hęc dicit Dominus: Ecce ego aperiam tumulos uestros et educam uos de sepulchris uestris etc. 192. Multi de terrę puluere euigilabunt, alii in uitam ęternam, alii in opprobrium, ut uideant semper 200. Viuificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos 202. De generali resurrectione: De manu mortis liberabo eos 203. Rasias moriens proiecit intestina et inuocauit Deum, dominatorem uitę ac spiritus, ut hęc illi rursum redderet resurrecturo in nouissimis 229.