CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1177922 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1177922.

Nodus 1177922 in documento marul-mar-repert.xml


STRABO Religio. Scipio aduersis iactatus casibus, quod pecuniam sacram tangere ausus fuerit 78. Foronię2 sacrificantes supra prunas nudis pedibus illesi incedunt 87. Iuppiter a capra nutritus 155. Io, Pean, unde dici coeptum 169. Massagetę solem deum putant atque illi equum mactant 203. Qui tellurem uenerantur 205. Qui foemininum nec ędunt nec sacrificant. Mulieres sacrę nudis pedibus supra prunas 211. Sacerdos secundus post regem 218. Apud Pedasios sacerdos foemina, cui barba increuerit 237. Vbi die solenni simię saltant 243. Veneris Acreę templum nec adire nec uidere mulieribus licet 262. Victimam non iugulant, sed pręfocant,ut integrum deo offerant 271. De Mose et quid de Deo senserit 289. In Osyridis templo nec cantor nec tibicen nec psaltes canit 308. Deum putant alterum mortalem, alterum immortalem 310. Sacerdos pręcedit regem 311. Rex. Quibus artibus creuerunt Romani 115. Apud Arabes Chartanotitas, qui primus ex nobiliorum familia post constitutum regem natus ę fuerit, succedit in regno 292. Persę ex eadem familia regem creant 297. Ptolomeus Auletes, quod coraulem exerceret, eiectus ab Alexandrinis est 301. Qui forma aut uiribus pręstat, rex fit 310. Rex Ęthiopum, siqua corporis parte orbatur, idem patiuntur familiares et cum mortuo mori coguntur. Ideo custodia circa eum maxima 311. Risus. Araneorum morsu alios ridendo, alios flendo mori 199.