CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1177737 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1177737.

Nodus 1177737 in documento marul-mar-repert.xml


PLINIVS Religio. Rhadata, oppidum Ęthiopum, in quo felis aurea pro deo colebabatur 71. Hirpię super ignem ambulantes non comburuntur 75. Gymnosophistę immotis oculis solem contuentes. De Api boue. Caput LIIII 94. Miluus nihil esculenti rapit ex funerum ferculis 107. In edę Herculis Romę in foro boario nec muscę nec canes intrant 109. Hominis genibus inest quędam religio. Item dextra manu atque etiam aure eius 127. De religione Druidum 164. Ne degustabant quidem nouas fruges aut uina antequam sacerdotes primitias libassent 177. Cępas inter deos iureiurando habet Ęgyptus 197. Publius Mutianus demptam Marsię coronam capiti suo imposuit; ob id in uincula coniectus 213. Marmaritide herba utuntur magi, cum uolunt deos euocare 245. Tullus Hostilius fulmine ictus, quia parum rite sacrificauerat 269. Flamini sacrorum equum tangere non licet 275. De Mose Iudeo, quem magum fuisse putant 289. Ęgypti pars scarabeos inter numina colit 293. Rex. Tonemphoę Ęthiopes canem pro rege habent, motu eius imperia augurantes 72. Regem pro delicto morte mulctari in Taprobane 67. Risus. Risisse eodem die, quo genitus esset, unum accepimus hominem Zoroastrem 77. Crassus in Parthis interemptus nunquam risit 78. Mortem cum risu traiecta pręcordia attulerunt 125. Intemperantia, risus iocique constare lienis magnitudine. Gelotophylida herba, si bibatur, ridendi finem non fieri 245.