CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1169478 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1169478.

Nodus 1169478 in documento marul-mar-repert.xml


VERGILIVS Poeta. Tu deinde iubeto certet Amintas. Lenta salix quantum, tantum tibi cędit Amintas 7. Tale tuum carmen nobis, diuine poeta, quale sopor fessis 7. Nam neque me tantum uenientis sibilus Austri etc. 8. Nec tantum Phoebo gaudet Parnasia rupes etc. 9. Proxima Phoebi uersibus ille facit 10. Quorum stupefactę carmine lynces. Sola Sophocleo tua carmina digna coturno 11. Et me fecere poetam Pyerides, sunt et mihi carmina 13. Galli poetę mors 14. Me uero primum dulces ante omnia Musę, quarum sacra fero ingenti perculsus amore. Accipiant cęlique uias et sydera monstrent 33. Et amicum Cretea Musis, Cretea Musarum comitem, cui carmina, semper et citharę cordi numerosque intendere neruis: semper equos atque arma uirum pugnasque canebat 177. Perfidia. Metius quadrigis distractus 162. Pudicicia. Sed non ulla magis uires industria firmat quam Venerem et cęci stimulos auertere amoris 37. Apum castitas 47. Pauper. Cui pauca relicti iugera ruris erant 96. Aude hospes contemnere opes et te quoque dignum finge Deo rebusque ueni non asper egenis 157. Partus. Sus foecunda 89, 152. Periculum. Dextrum Sylla latus, leuum implacata Caribdis obsidet 89.