CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1166184 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1166184.

Nodus 1166184 in documento marul-mar-repert.xml


QVINTVS CVRTIVS Patientia. Optime miserias ferunt qui abscondunt 23. Paupertas. Abdolominus hortos ob paupertatem exigua stipe colebat, cum rex Sydonę constituitur. Nihil habenti, inquit, nihil defuit 8. Perfidia. Proditor Damasci interficitur 7. Arabs clypeo gladium tegens quasi transfuga genibus Alexandri aduoluitur, et assurgere iussus ceruicem appetiit regis 12. Nabarzanis et Bessi consilium prodendi Darii Alexandro 25. Coniuratio in Alexandrum 31. Lex in regis insidiatores, ut propinqui quoque cum ipsis necentur 35. Sed nullis meritis mitigari perfidia potest. Bessus ab iis quos magis coluerat uinctus traditur Alexandro 39. Memaceni L mililites Alexandri hospitio exceptos, cum epulis uinoque onerassent, interfecere 40. Spitamenes ab uxore occiditur 46. Coniurati in Alexandrum 48. Philippus in acie tutior quam in theatro fuit: hostium manus sępe uitauit, suorum effugere non ualuit 58. Perdicę perfidia in amicum suum Meleagrum 66. Potentia. Nihil tam firmum est, cui non sit periculum etiam ab inualido 42. Potentiam scelere quesitam nulli esse diuturnam 61. Bagoas spado tantum potuit apud Alexandrum, ut in eius grati am Alexander Orsinen satrapem bene de se meritum in uincula traderet et occidi iuberet. Tunc Orsines: Audieram, inquit, in Asia olim regnasse foeminas, hoc uero nouum est regnare castratum 62. Passio animi. Ad omnes affectus impetu rapimur 36. Pudor. Sępe minus est constantię in rubore quam in culpa. Dioxippus furti insimulatus se ipsum interemit 59. Periculum. Alexander intrans Ciliciam ad fauces uenit, quę Pilę dicu ntur. Obrui potuisse saxis confitebatur, si fuissent qui subeuntes propellerent 3. Periclitati Macedones in ascensu Petrę 43. Pudicus. Alexander pręstans continentia et clementia in matrem uxoremque et filias Darii 7. Semel eam uidit quo die capta est 15. Ochi neptis formaexcellens, et formam pudor honestabat 28.