CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1164911 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1164911.

Nodus 1164911 in documento marul-mar-repert.xml


LAERTIVS Pax. Heraclitus dicebat iniuriam extinguere oportet magis quam ardentem rogum plebemque pro lege non secus ac pro muro pugnare 89. Vita nostra neque stultitia neque glorię uanitate opus habet, sed solum tranquille ac secure uiuere 105. Pudicia. Xenocratem Phyrne cum frustra tentasset in eodem decubans lecto, discedens percunctantibus se non a uiro, sed a statua exire dixit 39. Pietas. Aristoteles, cum sibi probro daretur, quod nequam homini misericorditer tulisset opem: Non, inquit, mores miseratus sum, sed hominem 46. Xenophanes Pythagoram sugillat dicens, cum uidisset aliquando canem cędi, miseratus ait: Desine hunc cędere. Est enim chari sodalis anima, quam eius ex uerbis agnoui 84. Penitentia. Cleantes sępe, cum foderet se ipsum, increpabat. Quem audiens Aristoteles: Quem, inquit, obiurgas? Et ille ridens inquit: Senem canum, excordem, amentem 78. Patientia. Chilo indignanti fratri, quod ephorus ipse non fieret, cum ille fuisset: Ego, inquit, pati iniurias scio, non tu 9. Difficile esse dixit iniurias tolerare 10. Bias interrogatus, quid nam esset difficile: Ferre, inquit, fortiter mutationem rerum in deterius 11. Socrates, cum fuisset a quodam calce percussus, admirantibus illius tolerantiam dixit: Quid enim, si me asinus calce impetisset, num illi diem dixissem 18. Aristippus consputus a Dionysio modice tulit eam iniuriam, cum quidam ęgre ferret. Piscatores, inquit, ut gobium capiant, mari patiuntur aspergi, et ego, ut balenum accipiam, non patiar excreatione aspergi 22. Polemon a cane lacessitus, dum ille suram discerperet, ne expalluit quidem 40. Diogenes ęstate se in feruida arena uolutabat, hyeme uero statuas niue perfusas complectebatur se ipsum ad laborum tolerantiam exercens 55. Nudis pedibus calcabat niues 56. Ad eum qui se trabe concusserat ac postmodum dicebat .caue.: Num, inquit, iterum me ferire uis 57. Colaphum a quopiam accipiens: Hercules, inquit, cuiusmodi me latebat res, quod aperto pergerem capite 57. Interrogatus, quidnam uellet, ut colaphum acciperet: Galeam, inquit 58. Rogatus, quid ex philosophia lucratus esset: Etsi nihil aliud, inquit, uel hoc ipsum quod ad omnem fortunam pręparatus sum 59. Zeno interrogatus, quo nam esset animo aduersus maledicta, dixit ueluti legatus absque responso remittatur. Erat patientissimus et simplicissimi uictus, nec frigore nec morbo uictus 65. Cleantes, cum a condiscipulis obiurgaretur, tolerabat, et cum di[Sosisteo poeta]1 ceretur asinus, non abnuebat dicens solum se ferre posse Zenonis sarcinas. A Sositheo poeta lacessitus patienter tulit dicens indecens esse Liberum patrem atque Herculem a poetis illudi nec irasci, se autem leui maledicto indignari 78. Zeno Eleates a tyranno comprehensus ciues palam in eum exhortatus est, deinde pręcisa dentibus lingua illum conspuit, mox ciues facto impetu lapidibus obruerunt 91. Anaxarchus a Nicocreonte, Cypri tyranno, comprehensus et in saxum concauum coniectus, cum maleis cederetur: Tunde, tunde, inquit, Anaxarchi uasculum. Nam Anaxarcum nihil teris. Iubente illo pręcidi linguam, fama est pręcisam mordicus in eius faciem conspuisse 94. Pyrrho, cum se inuadentem canem repulisset, incusanti cuidam: Perdifficile, inquit, est hominem penitus exuere 95. Idem sectiones et cauteria sibi ulceris cuiusdam causa adhibita tam constanter tulisse, ut ora, ne contraxerit quidem 95. Praylus a Troade tam constanti animo fuit, ut pateretur se iniuste ueluti proditorem cruciari, ciues ne uerbo quidem supplici exorans 98. Sapiens et in tormentis felix 108. Pauper. Socrates, cum eorum quę publice uenduntur multitudinem intueretur, secum ista uoluebat: Quam multis ipse non egeo. Argentum et purpuram et cętera id genus tragedis potius quam usui uitę necessaria dicebat. Eum diis maxime propinquum qui minimis egeat 18. Ęschines ad Socratem: Pauper sum, inquit, et aliud habeo nihil. Me ipsum autem tibi do. An uero, respondit, non animaduertis, quam mihi maxima tradis? 19. Cum disruptam pallii sui partem uertisset Antisthenes et spectandam omnibus dedisset: Aspicio, inquit, per scissuram pallii tuam uanitatem 19. Aiunt Eschini dixisse Socratem, cum premeretur inopia, ut a se ipso usuras exigeret, sibi subducendo cibaria 22. Paupertas Diogenis ab assentatione aliena contra Aristippum 22. Xenocrates missa sibi ab Alexandro pecuniarum copia minimum quid accepit, reliqua remisit. Ab Antipatro missam noluit accipere. Corona aurea donatuseam ante Mercurium deposuit. Philippi munera spreuit 39. Diogenes se ad uictum simplicem contulit, conspecto mure discurrente qui neque cubiculum inquireret neque tenebras uereretur neque aliquid ad uescendum appeteret etc. 55. Ferunnt Alexandrum dixisse: Si Alexander non fuissem, Diogenes esse uellem 56. Diogenes intuitus puerum concaua bibentem manu cotylam pera productam abiecit dicens: Puer me uilitate superauit. Proiecit et catinum, cum uidisset puerum uasculo perfracto concauo pane lenticulam suscipientem. Solebat dicere imprecationes tragicas sibi occurrisse; esse enim sine domo, sine civitate, priuatum patria, pauperem, pallantem, uictum in dies habentem 57. Muribus ad ipsius mensam surrepentibus: Ecce, inquit, et Diogenes parasitos nutrit 57. Consulentibus, ut fugitiuum requireret seruum: Ridiculum, inquit, est, si Manes absque Diogene uiuat, Diogenes absque Mane non possit. Intuitus illum Plato lauantem olera, accedens silenter illi dixit: Si Dionysio obsecutus esses, olera profecto non lauisses; illumque ad aurem item respondisse: Et tu, si lauares olera, Dionysio non esses obsecutus 58. Crates: Hęc habeo, inquit, quę didici et quę curaui, et quę me diuę docuerunt munera Musę; quodque ex philosophia fuisset adeptus lupinorum chenicem et nullius rei curam 61. Placet Cynicis simplex uictus etc. 63. Quid sit indigentia 73. Cleantes pauper noctu operam locabat hauriendę ad hortos irrigandos aquę. Inerdiu autem studiis litterarum incumbebat 77. Cleantes gaudens in paupertate coactam aliquando stipem in medium intulit dicens: Cleantes Cleantem alium posset nutrire, si uellet. Suam inopiam diuitum opibus pręferens dicebat: Dum illi pila ludunt, ego duram humum exerceo 78. Aiunt illum, quę a Zenone audierat, testę boumque ossibus inscribere solitum, cum pecuniis careret, quibus chartas emere posset 78. Eudoxus inter paupertatis angustias discendi studio flagrans 87. Democritus in summa inopia uixit 92. Prodigus. Bion ad eum qui fundos uorauerat: Terra, inquit, Amphiaraum absorbuit, sed terram tu 43. Peruersus. Diogenes, qui recta dicerent nec facerent, eos cytharę similes esse aiebat; et hanc enim nihil audire neque sentire. Intuens insipientem aptare psalterium: Non erubescis, inquit, qui sonos ligno aptes, animum ad uitam non componas. Dicenti sibi cuipiam: Idoneus ad philosophiam non sum. Quid ergo, inquit, uiuis, si, ut bene uiuas, nulla tibi cura est 59. Partus. Hominis semen, quod emittit homo, una cum humido animę commisceri. Foeminę semen infoecundum esse 77. Semen esse cerebri stillam etc. 83. Quędam animalia absque coitu gigni 96. Poeta. Philosophię origo. Gymnosophistę. Druidę. Chaldei. Magi 3, 4. Qui nihilscripsere 4. Chilo peritos ab imperitis bona spe differre dixit 10. Socrates dicebat et unicum bonum esse scientiam et malum inscitiam 19. Rogatus Aristippus, quo differant docti ab indoctis: Quo, inquit, domiti equi ab indomitis. Melius esse dicebat mendicum euadere quam imperitum. Non qui plurima, sed qui utilia legerunt eruditi habendi 22. Qui liberalibus imbuti philosophiam negligunt, similes sunt procis Penelopes uel Vlixi ad inferna descendenti 23. Physicen omittunt, ut quę comprehendi non possit 24. Menedemus aspernatur dialecticę legem, cum liceat uti certioribus argumentis 28. Plato exusit poemata, cum audisset Socratem 30. Idem tres libros Pythagorę sibi emi iussit centum minis 30. Dialogi a quibus primum scripti 33. Dogmatista 34. Argumentum quod dicitur inductio 34. Eorum quę sunt diuidua et indiuidua. Similia et dissimilia. Item alia per se, alia ad aliquid 38. Xenocrates hebes et tardus ingenio. De illo et Aristotelle Plato alterum calcaribus, alterum freno egere dixit. Item: Cui equo quem asinum iungo. Xenocrates ad eum qui neque musica neque geometria neque astronomia instructus ludum suum frequentare cupiebat: Perge, inquit; adminiculis enim philosophię cares. Alii sic dixisse ferunt: Apud me enim uellus non mollitur 39. Arcesilaus adeo Homeri studiosus fuit, ut semper ante somnum de illo aliquid legeret, et mane cum surgeret 41. Pindarus implens uocem et uerborum exuberans 41. Aristoteles discipulis dicere solebat: Aspectus quidem a continenti aere lumen accipit, animus autem a disciplinis liberalibus. Studiorum liberalium amaras radices, fructus autem dulces esse asserebat 46. Ferunt Diogenem ita statuisse, ut Aristotelem appellaret donum formę, Socratem modici temporis tyrannidem, Platonem naturę priuilegium, Theophrastum tacitam deceptionem, Theocritum eburneum detrimentum, Carneadem regnum solitarium. Aristoteles rogatus, quo differrent docti ab indoctis: Quo, inquit, uiuentes a mortuis. Disciplinam optimum dicebat esse uiaticum ad senectutem. Eruditionem inter prospera esse ornamentum, inter aduersa refugium. Rogatus, quid ex philosophia lucratus fuisset: Hoc, inquit, ut iniussus ea faciam, quę plerique per legum metum operantur 47. Philosophię ratio duplex: practîce et theoretice 47. Speculatiuum genus semper prętulit. Liberales disciplinas ad apprehensionem uirtutis multum conferre sensit 48. Antisthenes Cynicam prior sectam incohauit princepsque in ea fuit 54. Rogatus, quid nam ex philosophia lucratus esset: Mecum, ait, colloqui posse 54. Habitus philosophi 55. Diogenes disciplinam iuuenibue quidem sobrietatem, senioribus solatium, pauperibus diuitiae, diuitibus ornatum esse dixit 50. Musicę et geometrię et astronomię cęterorumque similium fuisse negligentem,ueluti inutilium et quę minime fuissent necessaria 60. Crates dicebat tam diu philosophandum, quo ad uideantur duces nobiles esse asinarii 61. Metrocles libros suos combussit 62. Cynici moralem dumtaxat philosophiam recipiunt 62. Societas quędam est inter Cynicos et Stoicos, et cynismum dixere breuem uiam. Zenon, cum oraculum consuluisset, quo pacto optime uiuere posset, respondisse deum: Si mortuis colore concors esset. Quod ille cum intellexisset, se ad legendos antiquorum libros magno contulisse studio 63. Stoici unde dicti 63. Zeno: Liberali ac nobili ingenio si adiiciatur modica exercitatio neque desit pręceptoris copia, mature ad perfectam euadit uirtutis frugem 64. Dicebat ad perceptionem disciplinarum nihil esse alienius poetica nulliusque nos rei maiorem inopiam perpeti quam temporis. Tanto discendi studio tenebatur, ut pręceptori poscenti centum ducenta dederit 65. Dogmata Stoicorum. Philosophię ratio tripartita. Philosophiam animanti similem dicunt: ossibus ac neruis logicen, carnibus ethicen, animę physicen assimulantes 66. Philosophię partes duę, rhetoricę partes III. Silogismi. Dialectica. Dogmata Stoicorum 67. Philosophię moralis diuisio 70. Disciplinę liberales 74. Aristo naturalem ac rationalem locum sustulit dicens, alium quidem esse supra nos, alium nihil ad nos; solam moralem ad nos pertinere. Similes autem dicebat rationes dialecticas araneorum telis, quę et siquid artificiosum iudicare uideantur, inutiles sunt 77. Cleantes dicebat Peripateticos idem fere pati quod lyrę, quę cum bene sonent, se ipsas tamen non audiunt 78. Comprehensibilem phantasiam differre a probabili 78. Chrysippus dialectica insignis 79. Siquis tollat de Chrysippi libris quę aliena sunt apposita, uacua illi charta relinqueretur 79. Eius sophismata 79. Pyrthagoram ideo sic appellatum, quod uera Pythio non minus loqueretur 82. Dialecticę inuentor Zeno 84. Heraclitus de industria librum obscurius scripsit, ut solum eruditi illum legerent, ne passim lectus contemptui esset 89. Philosophia duplex: alia secundum ueritatem, alia secundum opinionem 91. Zenonem Eleatem inuentorem dialecticę fuisse Aristoteles autor est 91. Philosophum quinque certaminum uictori esse similem 92. Democritus, Diocosmum suum cum legisset, quingentis talentis honoratus est 93. Timon ab Arato rogatus, quo pacto quispiam Homeri poema sine menda consequi posset, respondit, si antiqua legat exemplaria, non ea, quę nuper emendata sunt 98. Philosophis singulis ab Epicuro cognomina indita 99. Epicurum philosophari coepisse anno ętatis XII scholam habere XXXII 100. Chrysippus parasitus librorum dictus. Nam siquid Epicurus scriberet, tantundem scribere et ipse contendebat 104. Philosophię partes III: canonica, physica, ethica 104. Scientię beatitudinem ex cęlestibus corporibus huc cecidisse 105. Et iuueni et seni philosophandum 108. Pictor. Plato picturę studiosus 30. Petitio. Bias nauigabat cum impiis aliquando, et cum orta tempestate nauis quateretur fluctibus illique deos inuocarent: Silete, inquit, ne uos hinc illi nauigare sentiant 11. Aristippus orans pro amico Dionysium cum repelleretur, ad pedes corruit. Id factum cum argueret quispiam: Non ego, inquit, in culpa sum, sed Dionysius qui aures habet in pedibus 23. Bion orante se uerboso quodam ut sibi opem fer ret : Satis, inquit, tibi faciam, si qui precentur pro te ad me miseris, ipse autem non ueneris 43. Pythagoras non permittit quenquam pro se orare, quod ignoret, quid sibi expediat 81. Potentia. Fortem mansuetum esse oportere, ut proximi non tam metuant quam reuereantur 10. Principatum uiros declarare 10. Potentia in IIII species diuiditur: prima constat animo, secunda corpore, tertia exercitu et pecuniis, quarta in faciendo ac patiendo 37. Patria. Anacharsis exprobranti sibi Attico, quod Scita esset: At mihi quidem, ait, probro est patria, sed patrię tu 14. Anaxagoras sibi maxime patriam curę esse, digitum tollens et cęlum sibi patriam esse designans 16. Theodorus probabile decebat prudentem uirum non se ipsum pro patria periculis exponere; neque enim pro insipientium commodis amittendam esse prudentiam esseque patriam mundum 25. Ferunt Menedemum ad Antigonum profectum, et cum, ut patriam e seruitute eriperet, illum inducere non posset, septem dies totos cibo abstinuisse atque ex animi dolore uita excessisse 29. Aristoteles glorianti cuidam, quod magnę esset urbis ciuis: Noli, inquit, hoc attendere, sed an dignus sis magna et illustri patria, inspice 47. Antisthenes Atheniensibus, quod indigenę essent, gloriantibus exprobrans dicebat illos cocleis nihilo nobiliores 54. Crates Thebanus Alexandro rogante, num uellet restitui ac refici patriam suam: Quid, ait, opus est? Rursus enim fortassis Alexander eam alius diruet 62. Xenophilus Pythagoricus interrogatus, quo pacto optime filii erudirentur, ait: si ex bene instituta ciuitate nati essent 82. Pythagoras: Pręstat interdum ad patriam curas cogitationesque conuertere 84. Peccatum. Cyrenaici eorum peccata ueniam dicunt promereri, qui irrationabiliter agere cuncta uiderentur. Neque enim sponte peccare, sed aliqua perturbatione coactos 24. Nihil turpe natura esse, sed opinione 25. Possibile non esse inueniri, qui lapsus non sit, sed uelut in malo Punico granum aliquid putidum esse 61. Menedemus sumpto Furię habitu circuibat dicens speculatorem se ex inferno uenisse peccantium, ut iterato descendens hęc renuntiaret quę uidisset 62. Peccata paria existimant Stoici 73. Promissum. Chilo dixit sponsioni non deesse iacturam 10. Sponsioni adiacet damnum 95. Peregrinatio. Quę loca adiuit Plato discendi gratia 30, 31. Democritus eadem de causa peregrinatus 92. Passio animi. Passiones duas ponunt Cyrenaici, id est dolorem et uoluptatem 25. Aristoteles asserit sapientem etiam perturbationi modice cędere 48. Stoici sapientem perturbationibus uacuum dicunt 72. Quid sit perturbatio secundum Zenonem. Eius genera IIII 72. Cum aliquando Anaxarchus in scrobem incidisset, Pyrrho pertransiit; laudatur, quod sine affectu se haberet 94. Perturbationes duas esse, uoluntatem et dolorem 102. Perturbatio animi in quo sit 105. Pudor. Diogences uidens adolescentulum rubore perfusum: Confide, ait, fili, huiusmodi est uirtutis color 58. Perseuerantia Diogenis nollentis ab Antisthene recedere, prius cędi et occidi paratus 55. Prouidentia. Plato arbitratur deos esse et humana curare 36. Stoicis placet mundum regi ac disponi secundum mentem ac prouidentiam 75. Prouidentia Dei 105. Purgatorium. Pythagoras ait animas puras atque purgatas in excelsum ferri, impuras uero uinciri a Furiis 83.