CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1163456 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1163456.

Nodus 1163456 in documento marul-mar-repert.xml


VITĘ PLVTARCHI Pax. Feciales, pacis custodes, controuersias uerbo sedabant 17. Perpennam peremit Pompeius, ne dissidium pareret in urbe; accusata multorum perfidia 33. Inter trancquillam uitam et gloriosam 61. Mars tyrannus, lex rex 101. Prouerbium. Non sine Theseo de illis dicitur qui rem aliquam conficiunt non sine ope aliorum 4. Apii coronas sepulchris imponere mos fuit. Inde natum est prouerbium de illo qui grauiter ęgrotat, ipsum apio indigere, id est morti proximum esse 99. Pedes, ut Pindarus inquit, Lydium currum sequi uidetur 13. Quis patrem laudabit nisi probi uel improbi liberi 116. Pudicicia. Quod Spartę nemo esset adulter Geradas testatur 13. Vestalibus post XXX annum nubere licet. Sed quę id egerunt, aduersis rebus conflictatę in moerore uixerunt. Viua defodiebatur, quę uirginitatem prodiderat 17. Tarquinię Vestali concessum ius ferendi testimonii, quod nulli foeminarum, et cum nubendi potestas sibi oblata esset, maluit in uirginitate perseuerare 25. Sophocle uisi pueri formam laudante, Pericles, eius in prętura collega, ad illum ait prętorem decere non solum manus, sed etiam oculos continentes habere 51. Scipionis continentia erga captiuam 75. Manlium Cato senatu mouit, quod pręsente filia osculatus esset uxorem, affirmans se nunquam a sua, nisi cum aliquando tonaret, complexum 93. Cornelia uiduitatem colere quam Ptolomeo regi nubere maluit 113. Veronica et Monima, uxores Mithridatis pudicissinę 7. Agesilaus repressit osculum adoleecentis 29. Pompeius ex pellicibus Mithridatis nulli se miscuit 35. Tymoclia captiua stupratorem dominum interemit 42. Alexander maiorem erga Persarum mulieres continentiam quam in uiros fortitudinem declarauit 45. Cęsar suam uxorem ne suspitioni quidem obnoxiam oportere esse dixit 52. Portia audita Bruti, uiri sui, nece prunis haustis uitę finem fecit 84. Antigonus, cum audisset Philippum filium hospitio susceptum, ubi tres uirgines erant, permutato domicilio occasionem sustulit inferendę iniurię 97. Democles morte uim Demetrii effugit 97. Apud Persas, qui currui appropinquat, in quo pellex regis uehitur, capite punitur 116. Pietas. Caius Martius Coriolanus sola matris pietate motus, ut patrię parceret 39. Cęsar interfectores Pompei iugulauit. Viso eius capite oculos auertit et lachrymatus est 40. Iulię sororis pietas Lucium Cęsarem seruauit 105. Penitentia. Phocion pedibus nudis incedens 59. Item Cato prętor nudis pedibus et sine toga ad rostra ueniens 69. Patientia. Lycurgus ei qui sibi oculum erruerat, ad supplicium tradito nihil mali fecit, sed ministro usus est 12. Puer a leonis catulo sub ueste cęlato, ne furtum proderet, laniari se sustinuit usque ad necem 13. Scęuola dexteram deusit 27. Pericles conuitiatorem tacite tulit, et cum uesperi domum abiret, ille maledicendo sequebatur. Vt uero domum se recępit, seruum iussit hominem cum lumine deducere, quo ipse uellet 51. Dionysius Sicilia eiectus, cum interrogaretur, quid ex philosophia Platonis cępisset: Fortunę, inquit, mutationem ęquo animo tolerare 98. Patientia doloris in Mario 133. In remittenda iniuria facilis Agesilaus 30. Regium est, inquit Alexander, a quibus male audias, eis magis benefacere 46. Phocion filio mandat, ne illatę sibi ab Atheniensibus iniurię reminiscatur 64. Artoxerxis patientia in calumniatorem 112. Platonis responsum, quo confudit calumnię delatorem 136. Paupertas. Spartę seruari diuitiarum deum et cęcum et iacentem, ut picturam inanimatam atque immobilem 12. Rogatus Lycurgus a ciuibus, quo pacto hostium impetum repellerent: Si pauperes manseritis, inquit, et a contentionibus abesse studueritis 13. Themistocles Andrum appulsus argentum petiturus: Duos, inquit, ad uos deos affero uim atque suasionem. At illi contra duos quoque apud se esse permagnos deos responderunt paupertatem et impossibilitatem, a quibus se prohiberi illi pecuniam dare 43. Aristides se magis inopia gloriari posse dixit quam Callias opibus 90. Manius Curius paruo agello contentus 91. Inter inuite et sponte pauperem 96. Paulus Emilius, uir triumphalis, diuitias contempsit 101. Tubero uir magnę autoritatis, sed tenui patrimonio, ita ut XVI uiri ex eius familia cum coniugibus et liberis unicas ędes habitarent, et eas quidem modicas humilesque 101. Lysandri, Lacedemonis regis, paupertas in morte patuit 121. Alexander philosophus inter Crassi familiares paupertatem coluit 19. Diogenes ab Alexandro interrogatus, siqua re egeret, a sole sibi, ut secederet, iussit 42. Phocion pauper aurum contempsit 61. Dona noluit accipere, et cum, ut accipiendo ea filio prospiceret, suaderent: Si bonus erit, inouit, satis illi erit agellus qui et mihi, sin malus, ne dona quidem ista, satis erunt 63. Prodigus. Cato in eum qui maternum fundum ad mare uendiderat, se mirari dixit, quod ipse plus quam mare potuisset. Nam quem uix pontus alluebat, iste, inquit, agrum facile absorbuit 92. Demades diues et prodigus 63. Partus. Mulieres, ut foecundę fierent, cultro Lupercis feriendę occurrebant 8. In secundo 57. Poetę. Lysander Cherilum poetam a suo latere non dimisit, res suas gestas ab ipso describi uolens. Antilocho pro paucis uersibus pyleum impleuit argento. Antimachus et Niceratus certatim de illo carmina ediderunt, sed cum ille Nicerato coronam donasset, Antimachus suam poesim deleuit dolore percitus 119. Aristotelis et Theophrasti opera 125. Eumenes apud Alexandrumarchigrammateus, id est scribarum princeps 139. Homerus Chii natus, Smirnę defunctus 142. Quid seruandum in historia 1. Vicit Sophocles poeta. Eschilus uictus relictis Athenis in Siciliam concessit 2. Philosophi ob scientiam male accepti 18. Alexander malle se disciplina singulari pręstare dixit quam potestate 41. Arculam Darii preciosissimam custodię Illiadis Homeri deputauit 44. Demades prępositus Demostheni in dicendo 85. Plato poeticę quoque studiosus. Sed ubi Socratem audiuit, philosophiam secutus, carmina quę ędiderat, combussit 135. Aristoteles octo 135. Plato Aristoteli pręlatus 137. De Theophrasto et Menedemo iudicium Aristotelis 139. Pictor. Agatharchi celebritatem in pingendo Zeuzis non probauit, quod se longum tempus in opere pingendo insumere diceret 52. Polignotus gratis porticum pinxit 1. Agesilaus neque pingi neque fingi uoluit 30. Picturę Prothogenis pepercit Demetrius, cum Rhodum obsideret 97. Apelles, Melantus 118. Plato pinxit 135. Perfidia. Antigonus inquit se proditores, dum produnt, amare, ubi prodiderunt, odisse 7. Faleriorum ludi magister proditionis reus, a pueris quos prodiderat, poenam tulit 46. Andromachus, perfidissimus dux itineris Crasso apud Parthos 24. Terentii perfidia in Pompeium, et Pompei industria ad cauendum 30. Proditores in uenenda patria se ipsos prius uenumdare 87. Petitio. Bochoris iudicium: Teognides meretrix adolescentem cui somniauerat cum ipsa rem se habere pecuniam petebat. Bochoris iussit afferri, quantum peteret. Ea pecunia ostensa tantum mulieri et iuueni restituta: Tu, inquit, mulier, imaginem tecum refer pecunię, sicut iste somniando amplexus est tui imaginem 98. Potentia. Tres Romę potentissimi: Cesar, Pompeius, Crassus 20, 22. Patrię tyrannidem affectantem fratrem Thimophanem Timoleon interfici fecit, quem prius capitis sui periculo ex hostibus eripuerat 97. Sertorius malle se Romę ignobilissimum ciuem quam exulem, omnium aliarum ciuitatum imperatorem nuncupari 144. Agesilaus nullum periculum neque laborem pro patria recusans 29. Cato pro republica adiuturum Pompeium publice, etiam si nolit, priuatim, si uelit 69. Tullius primus pater patrię 88. Parsimonia. Ex lege Lycurgi Lacedemone non licebat culmen domus nisi securi et ianuas serra laboratis habere 12. Parsimonia ueterum 96. Pudor. Cato se magis adolescentibus delectari dixit, quorum uultus rubore prius quam pallore perfunderetur 92. Athenienses litteras ad Philippum missas interceperunt, aliis epistulis lectis eam quę Olympiadis uxoris erat illibatam atque obsignatam ad eum miserunt 97. Periculum. Trium rerum se penitere dixit Cato, inter quas, quod aliquo naui transmisisset, quo pedestri itinere sibi proficisci licuisset 92. Periculum absque causa subire temerarium esse 27. Alexander ad Hamonem pergens per arenas, quibus Cambysis exercitusquinquaginta milium hominum obrutus periit 44. Senex periculi intrepidus 52.