CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1162684 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1162684.

Nodus 1162684 in documento marul-mar-repert.xml


PROBLEMATA PLVTARCHI Pax. Cur Termino deo nihil animatum immolant? Quia pacis custodem ab omni sanguine incontaminatum esse oporteat 75. Pudicicia. Liberos coram parentibus nudari nefas putant 77. Cur moris est, ut qui castimoniam colunt, leguminibus abstineant 81. Secundas nuptias improbat. Capellam tangere uel nominare sacerdoti nefas erat, eo quod luxuriosum animal et olidum esset 82. Partus. Ęgyptii fabulantur uultures omnes foeminas esse, et quemadmodum Zephiro arbores, sic uultures euro grauidas effici 81. Poeta. Herculi et Musis ara communis 79. Patria. Qui in Cassopea bouem abigunt, a uiginibus comitantibus ad ipsos usque fines continenter audiunt: Nunquam redeatis in patriam terram 84.