CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1157421 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1157421.

Nodus 1157421 in documento marul-mar-repert.xml


MARCVS Pax. Sortiti sunt tunicam indiuisam, quę est pax et unitas XV. Pietas. Misertus est Iesus super turbam, quia erant sicut oues non habentes pastorem. Et coepit illos docere multa VI. Iesus mutum et surdum sanans suspiciens in cęlum ingemuit, docens nos compati malis aliorum VII. Penitentia. Alligat fortem et uasa eius diripit, quia penitens carnalem aff'ectum compescens sensus suos perniciosis uoluptatibus subducit et spiritui seruire compellit III. Talitha, cumi id est puella, tibi dico, surge V. Non prorsus penitens est cęcus, non plene uidens. Sed rursum compunctus tangente eum Domino clare uidet, id est perfecte penitet VIII. Sequitur inferius. Patientia Channaneę VII. Qui patiens est, ipse abnegat se ipsum et Christum sequitur. Qui perdiderit animam suam propter me et Euangelium VIII. Predicit Dominus apostolis martyrium eorum. Nolite pręcogitare, quid loquamini etc. Qui autem sustinuerit in finem, hic saluus erit XIII. Perfidia. Sanato demoniaco, id est credente gentium populo demones intrant in porcos, id est in eos qui credere noluerunt V. Iesus despicitur in patria, id est in populo Iudeorum VI. Pharisei increduli quęrunt signum de cęlo tentantes. Videte et cauete a fermento phariseorum et Herodis VIII. Quis quis scandalizauerit unum ex his pusillis credentibus in me IX. Iesu egresso denunciatur templum ruiturum, quoniam sine fide impossibile est placere Deo. Videte, nequis uos seducat. Multi enim uenient in nomine meo etc. Abominationem desolationis stare,. ubi non debet, id est hereses regnare in Ecclesia XIII. Vnus ex uobis tradet me, qui manducat mecum. Veh homini illi per quem Flius hominis tradetur. Iudas osculo tradens Dominum est hereticus profitens se Christianum. Falsi testes contra Iesum. Conspuunt Dominum qui blasfemant. Velant faciem qui diuinitatem eius negant. Colaphis percutiunt qui iniustitiam operantur XIIII. Caput harundine percutiunt, qui contra diuinitatem eius scribunt uel humanitatem. Calamo enim notantur litterę XV. Paupertas. Pręcepit eis, nequid tollerent in uia nisi uirgam tantum VI. Petitio. Diluculo ualde surgens abiit in desertum locum ibique orabat, id est abiit in montem orare VI. Isaias: Hic populus labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Channanea exemplu m est perseuerandi in oratione VII. Omnia quęcunque orantes petitis, credite quia accipietis et euenient uobis. Et cum stabitis ad orandum, dimittite etc. XI. Dominus seorsum procedens procidit super terram et orabat XIIII. Trina Domini uigilia docet nos orando de pręteritis, de pręsentibus, de futuris ueniam rogare XIIII. Peruersus. Qui non receperint uos neque audierint VI. Surdus et mutus est qui nec audire uerba Dei uult nec proloqui VII. Surdus et mutus qui nec discere nec docere uult IX. Perseuerantia. Dominus miseretur super turbam, ieiunos satiat; infirmos curant, qui expectantes perseuerant VIII. Cęco clamanti comminabantur, ut taceret. Ille magis clamabat: Iesu, fili Dei, miserere mei X. Peccatum. Iudas inter apostolos computatur, quoniam Deus non repellit aliquem propter futuram maliciam, sed propter pręsentem uirtutem dignum facit haberi III. Blasfemia in Spiritum Sanctum III. Puella in domo, iuuenis extra portam, Lazarus in sepulchro suscitatur, quia conuertitur peccator uel occultus uel manifestus uel iam longo peccandi usu tabescens V. Peccatum minus aliquando causa est maioris, ut in Herode libido causa fuit homicidii, cum decollauit Ioannem VI. Quę de homine procedunt, coinquinant hominem. Filia Channaneę est anima peccatrix VII. Peccatum non est ens. Est enim res absque essentia et hypostasi peccatum X. Circa negationem Petri prima ancilla titubatio est, secunda consensio, tertius uir actus est XIIII. Hieronymus: Peccata pręterita non nocent, quando non placent XVI. Purgatorium. Omnis enim igne salietur et omnis uictima sale salietur. Apostolus: Vniuscuiusque opus quale sit, ignis probabit. Hieronymus: Victima Domini est genus humanum, quod hic ratione sapientię salitur et illic purgatorio igne examinabitur IX. Passio Domini. Cum exirent a Bethania, esuriit XI. Coepit pauere et tedere, et ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem. In domo Caiphę patitur opprobria XIIII. Flagellatur, spinis coronatur, crucifigitur, sepelitur XV. Figura: Educitur Abel in agrum a frat re, ut perimatur; Isaac cum lignis et Abraham cum ariete uepribus hęrente; Ioseph cum fasce somniato et tunica talari sanguine lita; Moyses cum uirga et serpente suspenso in ligno; botrus in ligno portatus; Heliseus cum ligno ad quęrendam securim, quę in imo demersa est et natauit ad lignum, id est genus humanum quod a ligno uetito in infernum decidit, per lignum crucis Christi et per baptismum aquę ad paradisum natauit; Ionas de ligno sortito in mare uentremque ceti triduo missus; inuentum est mel in ore leonis mortui, id est in morte Christi nostra resurrectio et salus nostra XV. Penitentia. Cęcus sedens iuxta uiam mendicans misericordiam Dei implorat; uocatus proiecto uestimento uenit ad Iesum, credidit et uidit X. Qui agit penitentiam uendentes et ementes eiicit de templo Domini, quod est ipse. Fitque domus orationis qui fuerat spelunca latronum XI. Gallus, lucis nuncius, quis est nisi Spiritus Sanctus, cuius uoce et in prophetia et in apostolis nos de trina negatione excitamur ad amarissimos post lapsum fletus, qui male cogitauimus de Deo, male locuti sumus ad proximos, male fecimus ad nos metipsos. Hieronymus XIIII. Petrus coepit flere et meruit ueniam. Contra Nouatianos qui dicunt post baptismum delinquentibus non esee locum uenię XIIII. Dominus post resurrectionem uidendus in Galilea dicitur, id est in transmigratione de uitiis ad uirtutem, de morte ad uitam XVI.