CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 115429 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/115429.

Nodus 115429 in documento kunic-r-epigr.xml


303. In funere extremo quisque videt, nil cuncta fuisse. Humanam vitam somno esse similem nihilque solidi habere docet poeta. Krša Vita levi est somno similis: quaecumque geruntur, Raptim, cassa velut somnia, praetereunt. Nec dolor est quidquam, nec quidquam grata voluptas, Advenit et lapsu praepete quodque fugit. Quod teneat solidi, nihil est, nil cuncta fuisse, Ceu vigil, extremo in funere quisque videt.