CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1146194 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1146194.

Nodus 1146194 in documento marul-mar-repert.xml


STRABO Prouerbium. Heroem Themese ingruere nemo sibi dicat 103. Hoc re apud Sagram gesta uerius est 105. Lerna maiorum 148. Cum Maleam deflexeris, domesticos obliuiscere 151. Non omnium est uirorum Corinthum nauigatio. Corinthus superciliis curuitatibusque laborat 153. Thracium commentum 161. Ad Scolon neque ipse uades neque alteri ibis comes. Cretes nescit pelagus 192. Omnia sub unam Myconum 194. Cui nullum negocium erat Harmenam construxit 214. Non omnis hominis est Corinthum nauigare 219. Phrigum et Mysorum fines separati, sed definire difficile 220. Qui celeri passu assum it mortis periculum adit 237. Cumani non sentiunt, quod in pluuia porticus subeunda sit, etiam si nemo per preconem moneat 241. Galinę lac ibi, si quęres, inuenies 246. Sylofontis opera locus amplus est. Colophonem addidit 248. Hunc ergo Coryceus auscultauit 249. Caue a Thorace 250. Mercator, nauiga et expone: iam omnia uenundata sunt 257. Pudicicia. Insula in Oceano Samnitarum mulierum: in eam marem non admittunt 82. Pythodoris, regina minoris Harmenię, pudicissima et imperandi perita 217. Larissa patrem, quod sibi uim intulerat despectantem in dolium per pedes demersit 241. Bragmanorum philosophi Venere abstinent 272. Pietas filiorum in parentes 106. Patientia. In sole et imbri pernoctantes 273. Nudi in eodem gestu per diem durant. Pauper. Qui tenui uictu contentantur, iusti esse solent 119. Getę paruo contenti, cum ditissimi esse possent 121. Qui modeste tenuiterque degunt 192. Partus facilis leuisque 69. Ęgyptię mulieres multiparę 266. Poeta. Phidias a Paudeno interrogatus, quod nam ad exemplar Iouis statuam facturus esset: Ad Homeri imaginem, respondit 141. Phidiam Iouem pinxit ad Homeri fictionem. Pictor. Pictura Prothogenis de Ialio satyro et perdice quem deleuit 251. Phidias Iouem pinxit 141. Piscator. Pisces effosiles. Idem 76. Pisces fossiles in Paphlagonia 220.