CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1145651 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1145651.

Nodus 1145651 in documento marul-mar-repert.xml


PLINIVS Pax. Rhodi et Syracusis quamuis nubiloso die aliqua tamen hora solem cerni 30. Romani Sabinique uerbena myrtea pacificati, ubi nunc signa Veneris Cluacinę sunt. Cluere enim antiqui pugnare dixerunt 153. Quare caduceum in pacis argumentis circundata effigie anguium 284. Prouerbium. Vulgare Gręcię dictum: semper aliquid noui Affricam afferre 87. Multa Syrorum olera 202. Pudicicia. Sulpicia, Paterculi filia, uxor Fuluii Flacci, Sybillinos libros dedicauit pudicissima iudicata 80. Claudia induxit Romam deum Matrem. Elephanti pudore nunquam nisi in abdito coeunt nec adulteria nouere nullaque propter foeminas inter se pręlia ut cęteris animalibus 86. Nihil rarius uisum quam ursa pariens 92. Equum detracto oculorum operimento et cognito cum matre coitu petiisse pręrupta 93. Equam eadem ex causa in Rheatino agro laceratumque aurigam inuenimus. Pauo amissa cauda pudibundus quęrit latebram 108. Columbarum pudicicia et coniugii fidelitas 111. Matronę in thesmophoris Atheniensium castitatem custodientes uiticis foliis cubitus sibi sternunt 240. Samia testa Matris deum sacerdotes sibi uirilitatem amputant 334. Pietas. Quędam matrem uberibus aluit 80. Gracchorum pater Cornelię coniugi pręmori elegit. Marcus Lepidus Apuleię uxoris charitate post repudium obiit. Publius Rutilius nunciata fratris repulsa in petitione consulatus expirauit. Publius Catienus Philotimus sic dilexit patronum, ut hęres institutus in eius rogum se iaceret. De equis. Amissa parente in grege armenti reliquę foetę educant orbum 93. Lucius Tubero sibi in capite aduolantem picum concerpsit, ut ipsi potius quam patrię exitium portenderet 108. Elephanti in grege pecudum concurrentia manu dimouent, nequid obterant 86. Penitentia. Compertum agnita uoce suarii furto abactos porcos merso nauigio inclinatione lateris unius remeasse 95. Hippopotamus sacietate obesus profluuio sanguinis corpus exonerat 90. Anguis hyberno situ membranam corpori obductam foeniculi succo exuit.Idem hyberna latebra uisu obscurato marathro herbę se se affricans oculos inungit ac refouet. Si uero squamę obtorpuere, spinis iuniperi se scabit. Oculos capra suffusos iunci puncto sanguine exonerat, caper rubi 95. Vina in apotecis canis ortu mutantur quidem posteaque restituuntur sibi 146. Filix biennio moritur, si frondem agere non patiaris 178. Ager, si non stercoratur, alget, si nimium stercoratur, aduritur. Satiusque est id sępe quam supramodum facere 185. Dionysio tyranno pulso uno die in portu mare dulce fuit 35. Ceruę ostendere dictamnum, eo pastę decidentibus telis 250. Dictamnus pota sagittas pellit et alia tela extrahit illita 261. Leontopodii semen tritum in aqua cum polenta illitum spicula sagittariorum extrahit. Marina aqua argilla percollata dulcescit 299. Patientia. Leęna meretrix torta non indicauit tyrannicidas 78. Anaxarchides linguam mordicus pręcisam in tyrannos expuit 321. Leęna meretrix ut supra. Paupertas. Chelonophagi testudinum superficie casas habitabiles integunt 68. Homines pręter capita toto corpore hirti coriisque piscium tantum uestiti. Aglaum Prophodium, parui agelli cultorem, Gyge rege tunc amplissimo feliciorem oraculo iudicatum 81. Vulneratis neruis summus dolor, pręcisis nullus 126. Nec minus propicii erant mola salsa supplicantibus dii 133. Manius Curius imperator uisus a legatis rapum torrere 196. Scipioni non fuit in bonis funeris impensa 213. Carrhis, Arabię oppido, muros domosque massis salis faciunt 299. Agrippę Menenio populus Romanus sextantes ęris in funus contulit 316. Glicera Sicyonia dicta Stephanopolis, quoniam coronas uenditando sustinuerat paupertatem 331. Prodigus. Alexandro Magno thura ingerenti aris pedagogus Leonida dixit, ut illo modo, cum thuriferas gentes deuicisset, supplicaret 132. Tanto nobis delitię et foeminę constant 133. Peruersus. Carthaginenses in Africa ad tecta pice, ad uina calce uti 344. Partus. Foeminas in quadam Indię parte semel in uita parere 75. De prodigiosis partibus ibidem. Clodia, quindecies enixa, CXV annis uixit 82. De uarietate nascendi. Decem annis gestare in utero elephanti putantur 86. Suilli pecoris numerus foecunditatis ad uicenos, sed educare tam multos nequeunt 95. Coruino ouo comesto pregnans ore partum reddere dicitur 107. Coruos ore parere putant. Aristoteles negat. Omnia animalia, quo maiora, minus foecunda 114. Compositio medicamenti, quo pulchri bonique et fortunati gignantur liberi 255. Tanaquilis reginę ancilla Ocrestes grauida consurexit cum in foco, ubi insederat, genitale e cinere masculini sexus comparuisset 346. Poetę. Luscinia in ore Stesicori cecinit infantis suauitatem poetę futuri pręmonstrans efficaci auspicio 110. Apes sedere in ore infantis Platonis 119. Hedera qua poetę coronantur Nysia siue Bacchica 160. Druidę a robore arbore dicti 164. Zenonis statuam non uendidit Cato ob id solum, quia philosophi erat 322. Methrodorus Atheniensis pictor et philosophus 333. Hipponax poeta eos qui ioci causa imaginem eius effinxerant carmine distrinxit usque adeo, ut aliquos ex iis ad laqueum compulisse dicitur 337. Pictor. Honos picturę et imaginum 326. Pacuuii poetę pictura in ęde Herculis in foro boario 327. Teutonorum legatus de pastore sene picto. Zeuzis decepit aues, Zeusim Parrhasius 329. Zeuzis puerum uuam fenentem pinxit. Ad quam aduolante aue: Melius, inquit, [puerum pi] uuam pinxi quam puerum. Lineę Protogenis et Apellis 330. Demetrius rex, ut picturę parceret, uictoriam de manu amisit 331.