CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1143243 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1143243.

Nodus 1143243 in documento marul-mar-repert.xml


LAERTIVS Oratio. Thales: Non multà signa sunt bonę mentis. Non multa uerba prudentis animi indicium sunt 6. Solon sermonem esse effigiem operis 8. Linguam pręire animo non permittendam. Chilo erat in loquendo breuis. Inde hunc loquendi morem Chilonium appellant 10. Bias percunctanti impio homini, quid esset pietas: Nihil, respondit. Cunque ille silentii causam sciscitaretur: Quia, inquit, de rebus nihil ad te pertinentibus quęris. Noli cito loqui. Est enim insanię indicium 12. Audiendi magis quam loquendi studiosum esse oportet 12. Anacharsis audax et constans in dicendo 13. Rogatus quidnam esset hominibus bonum ac malum: Lingua, inquit 14. Aiunt Anaximandrum canentem a pueris irrisum eoque comperto dixisse: Canendum ergo puerorum causa modulatius 16. Socrati ęqua hortandi et dehortandi facultas fuit. Eutyphrona, qui patri diem dixerat, quędam de iustitia et pietate loquens ab instituto reuocauit etc. 18. Xenophon Musa Attica dictus pro dulcedine eloquii et incredibili facilitate 21. Demosthenes, cum p litteram pronunciare uix poset, dicitur iugi exercitatione emendasse 26. Socrates per somnium uidit olorem, per quem signabatur Platonis eloquentia 30. Stili ipsius genus inter poema et prosam orationem medium fluere ait Aristoteles 32. Orationis quinque genera: ciuile, oratorium, priuatum, dialecticum, artificiosum 36. Orationis sex speciees: adortatio, dehortatio, accusatio, defensio, laudatio, uituperatio. Recte dicere in IIII scinditur: quid dicere oportet, quam multa, ad quos, quando 37. Vox duplex: animata et inanimata. Animata duplex: litterata et illitterata 38. Polemo, impurus adolescens, forte incidens in Xenocratem de pudicicia uerba facientem ita se correxit, ut ad studia incumbens ei in schola regenda succederet 40. Philoxenus poeta, cum latericios operarios carmen suum male cantantes offendisset, lateres eorum conculcare coepit ac dicere: Vos mea corrupisti, ego uestra dissipabo 42. Bion orationem suam cum dicendi genere temperauerat. Aiunt Erathosthenem dixisse de illo: Primus omnium Bion philosophiam uario orationis flore uestiuit 43. Lycon in dicendo suauissimus. Quidam cum addita gamma liittera Glyconem uocabant, quod dulcedinem sonat 51. Demetrius dicebat, quantum in bello posset ferrum, tantum in republica eloquentiam ualere 52. Antisthenes primus deffiniuit sermonem dicens: Sermo est, qui quid quodque sit aut fuerit exprimit 54. Diogenes, cum serio quandoque loqueretur nemoque sibi intenderet se se ad sonum musicum contulit. Congregatis autem ad se plurimis exprobrauit, ut qui ad inepta studiose concurrerent, ad ea uero quę grauia essent et utilia negligenter conuenirent 56. Aiebat oratores plebis ministros 57. Zeno Aristone discipulo satis uaniter multa quędam etiam temere audacterque disserente: Possibile non esset, inquit, ita dicere, nisi ebrius te genuisset pater; et loquacem appellabat. Breuis ipse in loquendo et concisus 64. Zeno cuidam breuia esse philosophorum dicta asserenti: Vera, inquit, loqueris! Oportet nempe, si fieri possit, breues esse illorum et syllabas. Adolescenti loquatioir!1: Aures, inquit, tuę in linguam confluxere. Inepta plurima loquenti adolescentulo: Iccirco, inquit, habemus aures duas et os unum, ut plura audiamus, loquamur pauca. Dicere solitum ferunt melius esse pedibus quam lingua labi 65. Orationis partes IIII: exordium, narratio, confutatio, epilogus 67. Quid sit uox. Corpus est uox secundum Stoicos. Orationis partes quinque. Orationis uirtutes quinque. Item reliqua ad orationem pertinentia 68, 69, 70. Chrysippus ad dialecticum Cleantiimminentem eique callidas conclusiunculas tendentem: Desine, inquit, grandem natu a grauibus rebus abducere, nobis autem iunioribus ista propone 79. Primus oratorię inuentor Empedocles acutus in dicendo et Homericus 84. Crates quidam Heraclitis librum primus Gręcis inuexit ac dixit librum ipsum Delio aliquo natatore indigere, qui in illo non suffocaretur 90. Sermo operis umbra 92. Protagoras primus diuisit orationem in IIII: pręfationem, interrogationem, responsionem, pręceptum 93. Ocium. Solonis lex: Qui sectatur ocium, omnibus accusare uolentibus obnoxius esto 8. Chilo difficile esse dixit ocium recte disponere. Admirari se dicebat Socrates, cur hi qui lapidea signa sculperent, summa ope niterentur, ut lapis homini quam simillimus euadat, se ipsos curare negligerent, ne similes lapidi uideantur et sint 19. Honor. Pythacus Mytilenis principatum tenens, postquam per annos X rempublicam optimis institutis composuisset, se ipsum magistratu abdicauit 10. Statua Platoni posita in Achademia a Mithridate 31. Laudabat Diogenes qui ad rempublicam accessuri essent et minime accederent 56. Diogenis sepulturę erexerunt columnam et desuper canem sculpserunt 60. Zeno corona aurea et ęrea imagine honoratus 63, 64. Deos quidem semideis in honore pręferendos, hominibus heroas, parentes uero hominibus cęteris 82. Architas Tarentinus septies ciuibus pręfectus, cum cęteri plusquam annum imperare lege prohiberentur 86. Obedientia. Pythagoras Danioni filię mandauit, ne commentaria sua cuiquam extra domum traderet. Ea ergo, quamuis ingenti pecunia posset illa distrahere, noluit, inopiam patrisque monita auro preciosiora censens 83. Homo. Anaxagoras ait animantes primo ex humore et calore terraque manasse 16. Interrogatus, qua causa natus esset: Inspiciendi, inquit, cęli et solis et lunę 17. Animantium genera tria: uolatile, aquatile, terrestre 35. Diogenes, cum clamasset aliquando: Heus, homines, conuenissentque plurimi, uirga illos abigebat dicens: Homines, non purgamenta uocaui 56. Ex balneis exiens percunctanti, an multi homines lauarent, negauit, adiicienti, num turba multa - confessus est. Lucernam incendens: Hominem, aiebat, quęro 57. Rediens ab Olympiis, cum rogaretur, an multa ibi turba fuerit: Turba, inquit, multa, homines pauci 59. Parmenides generationem hominum ex sole primum esse ortam; solem ipsum calidum esse atque frigidum, ex quibus constant omnia 91. Protagoras ait: Omnium rerum modus et mensura homo est, eorum quidem quę sunt ut sunt, quę uero non sunt, ut non sunt 93. Hospitalitas. Xenocrates, cum aliquando passer accipitri futurus pręda se in eius sinum accepisset, operuit ac fouit dicens: Non oportet supplicem prodere 39. Odores. Quomodo fit odoratus 103. Opus dignum. Quod facere intendis, noli prędicare. Nam si facere nequieris, rideberis 10.