CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1141844 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1141844.

Nodus 1141844 in documento marul-mar-repert.xml


SENECA Oratio. Aiebat autem Scaurus rem ueram: non minus magnam uirtutem esse scire dicere quam scire desinere 142. Exercitatio uocis 6. Plurimum proficit sermo qui minutatim irrepit animo. Oratio ordinaria. Quod uulgo breuiarium, Latine summarium dicitur. De pronuncitione 13. Publius Vicinius plus ęquo tardiloquus. Cicero gradarius fuit. Fabius expedite magis quam concitate, ut posses dicere facilitatem esse illam, non celeritatem. Summa ergo summarum hęc erit: tardiloquum esse te iubeo 14. Nocet eloquentia, si non rerum cupiditatem facit, sed sui 17. Queritur de paupertate uerborum, cum multę res sint quę nomina desiderant nec habent 19. Quo dicendi genere uti debet philosophus 20. Habens uerba in potestate non effertur longius quam destinauit 21. Orationis dulcedo facile abducit a uero 40. Fabianum in dicendo laudat, et qualis sermo philosophum deceat, docet. Item qualis in hoc Cicero, qualis Pollio Asinius, qualis Titus Liuius 49. Qualis uita, talis oratio 56. Quare diuersis temporibus uarius dicendi modus. Oratio uitiosa nimis antiqua usurpans aut nimis trita. Vitia in compositione, in sententiis 56. Aruncius male imitatus Salustium in dicendo 57. Qualis oratio deceat sapientem. Oratio cultus animi est. Si circumtonsa est et fucata et manufacta, ostendit illum quoque non esse sincerum et habere aliquid fracti 57. Sermo mala suadentium et item adulantium fugiendus. Praua laudantium sermo 62. Ocium. Diuersi inter se Epicureus et Stoicus: alter ocium ex proposito petit, alter ex causa 63. De uagationibus absque proposito 74. Remissio danda animis exemplo Socratis, Catonis, Scipionis. Pollio Asinius, orator magnus, post horam decimam nihil agebat 75. Ociosi iuuenis mollites 79. Vatię ocium nimis ignauum 18. Nihil tam certum est quam ocii uitia negocio discuti 19. Ignaui mortem suam antecesserunt 21. Quomodo colendum sit ocium et quid in eo agendum, et quod ocium bonum 25. Ocio fruentes quantum debent principi 27. Ocium sine litteris mors est 33. Ocium somnolentiaque 61. Honor. Ambitio 49. Loco ignominię est apud indignum dignitas 86. Ambitio, quę te ad dignitatem, nisi per indigna non ducet 88. Relictis publicis honoribus ad uitam priuatam redeundum suadet 7. Clarorum uirorum nomina ueneranda 22. Honores repulit prętor Sextius etc. 48. Cato eodem quo repulsus est die in comitio pila lusit 52. Suadet a petendis dignitatibus abstinendum 59. Ornatus corporis. Specula 92. Obedientia. Cleantes duos pueros misit accersitum Platonem: alter ubique perquisiuit nec inuenit, alter erraneus resedit et lusit et casu transeuntem Platonem uidit, et quem non quęsierat, inuenit. Illum, inquit, laudabimus puerum, qui, quantum in se erat, quod iussus est, fecit. Hunc feliciter inertem castigabimus 40. Si inuitus pares, seruus es, si uolens, minister. Tam diu a periculo aberit populus, quamdiu sciet ferre frenos 87. Homo sociale animal, quia imbecillum 34. Hominis formati ratio 63. O quam contempta res est homo, nisi supra humana surrexerit 88. Quod in unoquoque homine habitet deus et bona mens 14. Inter diuina et humana 23. Hospitalitas. Nulla pusilla domus quę multos recipit amicos 86. Hospitium pauperis 8. Opus dignum. Quid enim immortale manus mortales fecerint? 81. Nihil difficile uolenti 52. Odores. Aristippus aliquando delectatus unguento: Male, inquit, istis effoeminatis eueniat, qui rem tam bellam infamauerunt 46. Oratio. Sermo 2. Facundia floruit tempore Ciceronis. Catonis dictum: Orator est uir bonus dicendi peritus 4. Thesis, phrasis 13. Aiebat Scaurus: non minus magnam uirtutem esse scire desinere quam scire dicere 18. Lentulus Augur, cum esset auarissimus, nummos citius emittebat quam uerba. Tanta illi inopia erat sermonis 28. Comes facundus in uia pro uehiculo est 85. Quid est uox? Quomodo per parietem transit 93. Albutium in dicendo laudat. Non lexis magna, sed phrasis 130. Obstinatus portenti loco habetur 45. Desinit esse remedio locus, ubi quę fuerunt uitia, mores sunt 13. Sed nec indurata despero 17. Quid ita nos stultitia tam pertinaciter tenet etc. 21. Obduratus in uitiis similis uiti ueteri et exesę, quę non recipit insitionem 55.