CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1141359 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1141359.

Nodus 1141359 in documento marul-mar-repert.xml


LVCAS

Oratio. Mirabantur in uerbis gratię quę procedebant de ore ipsius Iesu IIIL Ex abundantia cordis os loquitur VI. Cum eiecisset demonium, locutus est mutus et admiratę sunt turbę XI. Diues in igne positus linguę magis sentit ardorem, quia forte magis garrulitate linguę Deum offenderat XVI. Ego dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes aduersarii uestri XXI.

Ocium. Omnis arbor non faciens fructum bonum excidetur et in ignem mittetur. Ocium in naturale est. Obest enim inertia cunctis corporis membris, nulli autem ut animę III. Manus arida a operibus bonis torpens, ut sanitatem recipiat, extendi iubetur, ut proximum iuuet, uiduę pręsidium ferat, eripiat iniurię oppressum, subueniat egeno, oret ad Dominum VI. Arbor fici non faciens fructum succiditur XIII. Domine, ecce mna tua quam habui, repositain sudario etc. XIX.

Opus imperfectum. Volens ędificare turrim prius computat sumptus etc, ne, postquam posuerit fundamentum et non potuerit perficere, rideatur XIIII.

Honor. Si adoraueris coram me etc. Habet forensis gratia domesticum periculum, et ut dominetur aliis, prius seruit etc. IIII. Ve uobis qui diligitis primas cathedras etc. XI. Inuitatus ad nuptias ne discumbas in primo loco XIIII. Quod hominibus altum est, abominatio est apud Deum XVI. Honor erga parenntes non solum honorificentię, sed etiam largitionis intelligitur XVIII. /

Ornatus. Stola prima baptismus, annulus in manu fides cum operibus, calciamenta in pedibus pręparatio ad euangelizandum. Calciati ne terrena attingant, sed per lubricum mundi fìrmiter incedant, sic carnem mortificando sicut mortuis pellibus insistunt XV. Qui induebatur purpura et bysso, sepultus est in inferno XVI.

Obedientia. Et erat subditus illis obediendo in omnibus II. Mater mea et fratres mei hi sunt qui uerbum Dei audiunt et faciunt VIII. Qui uos audit, me audit X. Obedientia triplex: timoris, lucri, amoris, id est seruorum, mercenariorum, filiorum XV.

Hospitalitas. Martha excępit Dominum in domum suam. Zacheus festinans descendit et excepit Iesum gaudens, et salus domui eius facta est XIX. Ignotus suscipit Dominum cum discipulis, et manducauerunt pasca XXII. Coegerunt illum dicentes: Mane nobiscum etc. Hospitalitatis officio meruerunt cognoscere Iesum, quorum prius oculi tenebantur, ne agnoscerent eum XXIIII.

Obstinatus. Semen cecidit supra petram - qui ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt VIII. Qui non receperint uos, exeuntes de ciuitate illa etiam puluerem pedum uestrorum excutite in testimonium supra illos IX. Ve tibi, Corozaim, ue tibi, Bethsaida etc. - contra eos qui nec miraculis mouentur ad penitentiam X. Cum immundus spiritus exierit etc, reuertitur assumens septem spiritus nequiores se, et sunt nouissima hominis illius peiora prioribus XI. Ficus infructuosa circumfoditur cordis compunctione, stercoratur benefaciendi occasione, se nec ideo fructificans succiditur XIII. Nemo uirorum illorum qui uocati sunt, gustabit cenam meam XIIII. Facilius est camellum per foramen acus transire, id est dilectores sęculi ad Christum posse conuerti XVIII. Ve pręgnantibus et nutrientibus illis diebus, quia grauati peccatis non poterunt effugere iudicium XXI. Clamant tolli Iesum et dimitti sibi Barrabam. Repellentes pręcepta salutis et admittentes sedicionis et homicidiorum consilia XXIII.