CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1141237 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1141237.

Nodus 1141237 in documento marul-mar-repert.xml


MATTHEVS

Obedientia. Discipuli iussi dare panes turbę, nihil sibi reliqui fecerunt magis Dominum quam famem timentes XIIII.

Iussus operari in uinea dixit se ire nolle, mox tamen iuuit XXI. Iesus ad Patrem: Verum tamen non sicut ego uolo, sed sicut tu XXVI,

Quicunque fecerit uoluntatem Patris mei qui in cęlis est, ipse meus frater, soror et mater est XII.

Hospitalitas. Qui uos recipit, me recipit etc. X.

Qui susceperit unum paruulum talem in nomine meo, me suscipit XVIII.

Hospes eram, et collegistis me XXV.

Obstinatus. Qui non audierit te, duos, tres, ecclesiam, sit tibi sicut ethnicus et publicanus XVIII.

Ve pręgnantibus et nutrientibus XXIIII.

Ocium. Talentum acceptum negligens cum lucro reddere damnatur XXV.

Stantes in foro tota die ociosi XX.

Paraliticus iacens in lecto VIII.

Arbor quę non facit fructum bonum III, item VII.

Omne uerbum ociosum XII.

Oratio. Verbum ociosum XII. Quę procedunt de ore, de corde exeunt XV.