CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1140430 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1140430.

Nodus 1140430 in documento marul-mar-repert.xml


BIBLIA

Oratio. Dominus confudit linguas ędificantium turrim Babel, et cessarunt ab incepto 2.

Iussi dicere seboleth dicebant chebolet, et si deprehensi esse de tribu Ephraim, iugulabantur 37.

Iob: Non inuenietis in lingua mea iniquitatem 102.

Cum uix paruam scintillam sermonis eius audierimus, quis poterit tonitrum magnitudinis eius intueri? 105.

Plenus sum sermonibus et coarctat me spiritus uteri mei. En uenter meus quasi mustum absque spiraculo 107.

Vnum locutus sum, quod utinam non dixissem 108.

Vaniloquentia. Psalmus XI 109.

Eloquia Domini. Psalmo eodem. Sermo. Psalmus XXXVI 111.

Cantabiles mihi erant iustifìcationes tuę. Psalmus CXVIII 120.

Narrauerunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua. Voluntaria oris mei beneplacita fac. Psalmo eodem 120.

Peccans per lapsum linguę. Moyses et Aaron perlinguę lapsum peccauerunt. Psalmus XL 124.

Loquens iusta, non praua neque peruersa. Os bilinguę detestatur Dominus. Mors et uita in manibus linguę. Prouerbia XVIII. Sermo. Tempus tacendi, tempus loquendi. Sermo iterum 127.

Sermo iterum. Effutiens intemperanter. Sermo bis. Responsio mollis. Sermo durus. Sermo sapientis et stulti. Sermo sexies 128.

Sermo bis. Verbosus. Sermo bis. Bilinguis bis. Respondens antequam audiat. Sermo. Sermo sapientis 130.

Sermo insisipientis. Responsio recta. Sermo in tempore. Lingua mollis. Loquax effrenis. Stulto dissimiliter respondeas. Parabola in ore stultorum. Lingua fallax. Os lubricum 131.

Totum spiritum suum profert stultus, sapiens differt et reseruat in posterum. Promptus ad loquendum. Os suum aperuit sapientię, et lex clementię in lingua eius 132.

Tempus tacendi, tempus loquendi. Ne temere quid loquaris. Pauca et considerate loquere de Deo. In multis sermonibus inuenitur stultitia. Verbis tempera 133.

Orationis finis. Verba sapientum audiuntur in silentio plus quam clamor principis inter stultos. Sermo sapientis. Sermo stulti 134.

Verba sapientum sicut stimuli 135.

Sapientia aperuit os mutorum, et linguas infantium fecit disertas 139.

Promptus lingua et remissus opere. Sermo sensati. Verbum dulce multiplicat amicos et mitigat inimicos, et lingua eucharis in bono homine abundabit. Noli esse uerbosus 142.

Sermo sapientis. Linguosus et in uerbo temerarius. Audi et responde, et ne interrumpas loquentem. Beatus uir qui non est lapsus uerbo. In medio ecclessię aperiet os eius et adimplebit eum etc. Sapientia in ore fideli abundabit. Antequam loquaris, disce 144.

Qui odit loquacitatem, extinguit maliciam. Ne iteres uerbum nequam et durum. A facie uerbi parturit fatuus tanquam gemitus partus infantis. Sagitta infìxa femori canis, sic uerbum in corde stulti. Quis est qui non deliquerit in lingua sua. Tacens et loquens in tempore. Verbosus. Sermo 145.

Sermo fatui. Sermo sapientis. Notus a longe potens lingua audaci. Narratio fatui quasi sarcina in uia. Nam in labiis sensati inuenietur gratia. Os prudentis quęritur in ecclesia. Verba insensati. Labia imprudentium stulta narrabunt, uerba autem prudentium statera ponderabuntur. In ore fatuorum cor illorum, et in corde sapientium os illorum. Cum stulto non multum loquaris. Musica in luctu importuna narratio 145.

Peccans lingua. Indisciplinosa loquella. Qui lingua sua non est lapsus. Mulier linguata 146.

Ex uerbis apparet cogitatio cordis 147.

/Tempus loquendi. Bilinguis. Verbis tuis facito stateram. Attende, ne labaris in lingua. Sermo peccantium 147.

Vbi auditus non es, non effundas sermonem. In medio magnatorum loqui non pręsumas, et ubi sunt senes, non multum loquaris. Adolescens loquere in tua causa uix cum necesse fuerit 148.

Verbum nequam immutabit cor. Qui sophistice loquitur, odibilis est. Lingua suauis 149.

Dedit mihi Dominus linguam mercedem meam, et in ipsa laudabo eum 151.

Vir pollutus labiis ego sum. Calculo tetigit os meum et a peccato mundauit 153.

Cor stultorum loquetur scientiam, et lingua balborum uelociter loquetur. Apostoli 158.

A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui quia puer ego sum, et Dominus tetigit os meum etc. 167.

Tu scis quod egressum est de labiis meis, rectum in conspectu tuo fuit 172.

Audiui uocem post me commotionis magnę etc. Ecce ligabunt te, et eris mutus. Deinde aperiam os tuum, et loqueris ad eos 184.

Vox sermonum eius ut uox multitudinis 199.

Ocium. Eunucus non intrabit in ecclesiam Dei 28.

Vade ad formicam, o piger. Ocio uacans bis 127.

Ocium quinquies. Piger 128.

Piger sexies 130.

Piger. Pigri ager. Piger 131.

Ocium 132.

Ocium redigit ad paupertatem 133.

Pigritia et lassitudo 134.

Promptus lingua et remissus opere 142.

Melior est qui operatur et abundat in omnibus quam qui gloriatur et eget pane 144.

Piger ad opus bonum 145.

Multam maliciam docuit ociositas 148.

Circumędificauit aduersumme, ut non egrediar; aggrauauit compedem meum 182.

Iniquitas Sodomę ocium et impietas 187.

Honor. Sem er Iaphet operuerunt pudenda patris Noe, Cham irrisit. Hunc maledixit, illos benedixit 2.

Fratres capitali odio exarserunt in Ioseph, quia se pręferendum eis somniasse dixerat 6.

Parentes timete 17.

Coram cano capite consurge 18.

Gedeon uolentibus filiis Israel ipsum dominari eorum non acquieuit etc. 36.

Saul, cum sortitus esset regnum, latuit, sed inuentus adductusque suscepit 43.

Samuel exposuitlegem regni 43.

Ioabiam expugnaturus urbem Rabbat, uocauit Dauid mallens regi quam sibi dari uictorię laudem 51.

Assuerus sedens in solio extendit uirgam, et Hester regina accedens summitatem illius osculata est. Aman inuitus honorauit Mardocheum iussis regis urgentibus et pedes ante ipsum equo uectum cucurrit uoce contestans sic honorari regis amicos 98.

Quare Mardocheus noluit adorare Aman 100.

Qam multi honorati a principe in superbiam uersi insidiari ei incipiunt 100.

Ad dignitatem ecclesiasticam promotus. Psalmus XXVI 110.

Impiorum honor cito deficit. Honor iniustorum. Psalmus XXXVI 111.

Homo, cum in honore esset, non intellexit. Psalmus XLVIII 112.

Mihi nimis honorificati sunt amici tui, Deus. Psalmus CXXXVIII 124.

Ne des alienis honorem tuum 126.

Honor 128.

Honor tributus sapienti 131.

Qui stultus apparuerit, postquam exaltatus est 132.

Sicut qui thesaurizat, ita qui honorificat matrem suam. Qui honorat patrem suum, iocundabitur in filiis etc. Parentibus quasi dominis seruiendum. Honor patris filii gloria. Seni humilia animam tuam et magnato caput tuum 141.

Noli quęrere ab homine ducatum neque a rege cathedram honoris. Honora patrem tuum, et gemitus matris tuę ne obliuiscaris 142.

Ne in uestitu uel honore extollaris; sępe insuspicabilis portauit diadema 144.

Hora surgendi non te tristes 148.

Dominus ad Hieremiam prophetam inquit: In gentitibus dedi te. Respondit: Nescio loqui - ne, si statim ad officium accederet, pręsumere uideretur. Accessit tandem a Domino confortatus, cum tetigisset os eius ac dixisset: Ecce dedi uerba mea in ore tuo 167.

lonathas honoratus apud Alexandrum regem 221.

Menelaus ambiens sacerdotium e turri pręcipitatur iacuitque insepultus 228.

Ornatus. Ruth ornatur, ut nubat Booz 40.

Absalon fugiens hęsit implicatis arbori capillis. Ornamento quidem formę erat coma, sed uitę finem accelerauit pendentemque dominum lanceis obiecit inimicorum 53.

ludith exuit se uestimentis uiduitatis, lauit corpus et unxit. Compsitque se omnibus ornamentis, Dominus quoque decorem illius auxit, quandoquidem ea res non libidini, ser uirtuti parabatur 95.

Mulierum uestrarum superbia deiicietur lasciuientium et luxuriantium in superfluis ornamentis 152.

Cum uestieris te coccino, cum ornata fueris monili aureo et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris: contempserunt te amatores tui, animam tuam quęrent 168.

Ecce uenerunt quibus te lauisti et circuOnHinisti 1 stibio oculos tuos, et ornata es mundo mulieri 189.

Obedientia. Noe obediuit, et seruatus est 1.

Abraham, ut obediret Deo, filio non pepercit 4.

Si feceris omnia quę loquor, inimicus ero inimicis tuis etc. 19.

Si custodieris pręcepta Domini et feceris, quot bona consequeris, uide 26.

Seruantibus mandata promittit ubertatem campi, non seruantibus autem minatur contraria 27.

Si pręcepta Dei audieris, benedicetur tibi etc. 29.

Dixerunt se paratos obedire losue sicut ante Moysi 30.

Iosue commemorat populo beneficia Dei et insuper alia sperare iubet, si custodierint legem; sin uero contrafecerint, funditus delendos denunciat 34.

Saul sine sacerdote obtulit holocaustum, et ait Samuel: Si Domini pręcepta seruasses, Dominus confirmasset regnum tuum in sempiternum etc. 44.

Melior obedientia quam uictimę. Ex primo XV. Samuel, ut impleret pręceptum Domini, Agag, regem Amalech, in frusta concidit 44.

Samuel apparens Sauli mala quę illum consecutura erant, prędixit, quoniam non obediuit uoci Domini parcendo Amalech 48.

Longeuitatem Salomoni promisit Deus, si sibi obediens fuerit. Iterum pollicetur habitare in medio populi et non derelinquere eos 56.

Si in pręceptis meis ambulaueris, ero tecum et tradam tibi Israel 58.

Dixit Dominus Iehu regi Israel: Quia omnia, quę erant in corde meo fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem sedebunt super thronum Israel 65.

Dominus per prophetam ad Iosiam minatur se deleturum populum propter perfidiam et inobedientiam, ipsum autem, quoniam audierit uerba Legis et perterritum sit cor eius et fleuit, collecturum ad patres suos in pace, ne uideat mala uentura super Hierusalem 68.

Amasias obediens uerbis uiri Dei percussit parua manu copias filiorum Seyr 80.

Filii Israel captiuos duxerant de Iuda CC milia utriusque sexus. Coarguit eos Obeded propheta, et restituerunt eos 80.

Viri Iuda et Beniamin penitentes de peccato et obedientes Esdrę et [Sodochie] Sechenię repudiarunt uxores et natos earum, quia alienigenę erant 85, 90.

Suscipite disciplinam, nequando irascatur Dominus. Psalmus II 108.

loseph, obedientię exemplum, mori maluit quam inquinari. Obediens replebitur bonis, inobediens corruet in malum. Psalmus LXXX 115.

Ipsi obediendum, ne iratus deneget nobis terram uiuentium. Psalmus XCIIII 117.

Moysi et Aaron locutus est Dominus, eo quod obedierint preceptis eius. Psalmus XCVIII 117.

Deus multa beneficia contulit populo Israel, uolens ut custodiant iustificationes eius et legem requirant. Psalmus CIIII 118.

Da, ut custodiam legem tuam. Psalmus CXVIII 120.

Leuaui manus meas ad mandata tua. Mandata tua quęsiui. Inclinaui cor meum ad faciendas iustificationes tuas propter retributionem. Dilexi mandata tua etc. Psalmo eodem 120.

Petit, ut Dominus se doceat obedientiam. Psalmus CXLII 124.

Gladii ancipites, quibus compellimur obedire Ecclesię. Psalmus CXLIX 125.

Audi disciplinam patris et legem matris, id est Dei et Ecclesię. Qui me audierit, absque terrore requiescet etc. Ne obliuiscaris Legis: precepta custodi 126.

Beati qui custodiunt uias meas, dicit Dominus. Obediens 127.

Obediens. Obedientia 128.

Obediens in malo. Obediens mandatis 130.

Obediens patri et matri 131.

Legem seruans. Qui custodit legem, beatus est. Principi obsequentes 132.

Melior obedientia quam uictimę 133.

Qui custodit pręceptum, non experietur quicquam mali 134.

De creaturis Deo obedientibus. Nullus permansit in mandatis Domini, et derelictus est 141.

Si uolueris mandata seruare, conseruabunt te, et in perpetuum fidem placitam seruare 144.

De obedientia mandatorum. Qui audit me etc. 146.

Sapiens non odit mandata. Sacrificium salutare est attendere mandatis et discedere ab omni iniquitate 148.

Omnia obediunt Deo 150.

Si me audieritis, bona terrę comedetis. Si nolueritis, gladius deuorabit uos 151.

Vtinam attendisses mandata mea etc. 162.

Audite me duro corde 161.

Obedientes protecti ab inimicis 167.

Audite uocem meam, et ero uobis Deus, et uos eritis mihi populus 169.

Rechabitę obedientes patri, Iudei non obedientes Deo 177.

Sollicitus ambula cum Deo tuo 209.

Nicanor fugiens confitetur Iudeos a Deo protegi, eo quod parerent legibus ab ipso constitutis 227.

Opus dignum ędificatio templi per Salomonem 47.

Reędificatio per Zorobabel et Iosue cępta et biennio intermissa inuidia Samaritarum 84, 89.

Operatio 128.

Opera magnifìca, domus, uineę etc. uanitas et afflictio animi 133.

Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatus ibit cum illo. Et omne opus electum iustificabitur, et qui operatur illud, honorabitur in illo 144.

Omnia opera Domini bona. Omnia enim in tempore suo comprobantur 149.

Homo. Qualiter formatus 1.

Omnia ei subiecta 2.

Homo nascitur ad laborem 101.

Et me sicut et te fecit Deus, et de eodem luto ego quoque formatus sum 107.

Cogitationes et consilia hominis incerta. Psalmus XXXII 111.

Domine, quid est homo? Psalmus CXLIII 124.

Quid inter Deum et hominem. Psalmus CXLV 125.

Fecit Deus hominem rectum, et ipse se infinitis miscuit quęstionibus 134.

Deus creauit hominem inexterminabilem et ad imaginem similitudinis suę fecit illum 137.

Deus, qui sapientia tua constituisti hominem, ut dominaretur creaturę, quę a te facta est, et iuste uiueret 138.

De creatione hominis et eius dignitate. Omnes homines terra et cinis 144.

Ordo et consilium 131.

Hospitalis. Loth post homines angelos meruit suscipere, et hospitii sanctitatem preposuit pudicicię filiarum 3.

Aduenam non contristabis 13.

Aduenam dilige quasi indigenam 18.

Amate peregrinos, quia et ipsi fuistis aduenę in terra Ęgypti 27.

/ Peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut uende ei 27.

Senex de monte Ephraim Leuitam cum uxore suscepit hospitio in Gabaa; inferentibus impiis hospiti uim, filiam uirginem offerens eum liberare cupiebat, simul ut illi leuius peccarent 39.

Mulier Sunamitis Heliseum prophetam solita erat suscipere domi suę. Ob id precibus eius a Deo impetrauit prolem iariì marito sene. Idem puerum illi mortuum suscitauit 62.

Foris non mansit peregrinus, hostium meum uiatori patuit 106.

Ęgypti hospites in seruitutem redigebant 141.

Vita nequam hospitandi de domo in domum 147.

Aduenam calumniati sunt 189.

Diuidetis uobis et aduenis qui accesserint ad uos, et erunt sicut indigenę inter filios Israel 195.

Obstinatio. Ego indurabo cor pharaonis, et ipse non audiet uos. Pharao patitur ranas, cyniphes, muscas, ulcera, grandinem, locustas, tenebras, mortes primogenitorum, nec tamen mollitur, donec submersus simul cum suis periit 10.

Dominus ad Moysen: Ascende ad terram quam promisi patribus. Ego non ascendam tecum, quia populus durę ceruicis est etc. 14.

Si me non audieritis, uisitabo uos in egestate etc. Si nec sic audieritis, septuplum addam etc. 19.

Hieroboam a uia sua pessima non recedente, domus eius dirrepta est de superfacie terrę 59.

Dicente Domino per prophetam ad Israel: Reuertimini a uiis uestris pessimis, non sunt reuersi. Hinc traducti sunt in Assyriam 67.

Cor eius indurabitur tanquam lapis et stringetur quasi malleatoris incus 108.

Obstinatis flagella multa. Psalmus XXXI 110.

Obstinatus ore laudat, opere contradicit. Psalmus LII 113.

Aspis obturans aures. Psalmus LVII 113.

Coagulatum est sicut lac cor eorum. Psalmus CXVIII 120.

Vocaui, et renuistis. Ego quoque in interitu uestro ridebo 126.

Incorrigibilis 127.

Obstinatus 130.

Emendationis desperans 131.

Obstinatus et blasfemus 137.

Qui autem ludibriis et increpationibus non correpti sunt, dignum Dei iudicium experti sunt 139.

Cor durum habebit malum in nouissimo 141.

Expectaui, ut faceret uuas, et fecit labruscas. Ideo auferam sepem eius, et erit in dirreptionem 152.

Audite et nolite intelligere, ne conuertantur et sanem eos 153.

Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit 166.

Excidium Iudę et Hierusalem propter obstinationem. Ęs et ferrum uniuersi corrupti sunt etc. Dominus proiecit illos 168.

Vetatur Hieremias orare pro populo in malicia obstinato. Quare auersus est populus iste auersione contentiosa etc. 169.

Iterum uetatur orare. Si mutare potest Ęthiops pellem suam etc. 170.

Interfeci et perdidi populummeum, et a uiis suis non sunt reuersi 171.

Penitentiam agenti promittit bonum, obstinato autem etiam quod promiserat non dabit, sed e contra malum super aliud 172.

Negligentes legem subduntur inimicis 174.

Permansit gustus eius in eo, et odor eius non est immutatus propterea. Ecce dies ueniunt, et confundetur Moab 180.

Non dabunt cogitationes suas, ut reuertantur ad Dominum Deum suum. Quia spiritus fornicationum in medio eorum, super eos effundam quasi aquam iram meam 202.

Computruerunt iumenta in stercore suo, demolita sunt horrea etc. 204.

Qui nec flagellati uolunt conuerti ad Dominum. Domus Israel cecidit et non adiiciet ut resurgat 205.

In tempore illo scrutabor Hierusalem in lucernis, et uisitabo super uiros defixos in fecibus suis, qui dicunt in cordibus suis: Non faciet bene Dominus et non faciet male 211.

Percussi uos uento urente et aurugine et grandine omnia opera manuum uestrarum. Et non fuit in uobis qui reuerteretur ad me, dicit Dominus 212.