CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1138176 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1138176.

Nodus 1138176 in documento marul-mar-repert.xml


LAERTIVS Nobilis. Thales diis gratias egit pro tribus: quod natus esset homo, non bellua, uir, non mulier, Gręcus, non barbarus 6. Nobilitatis species IIII: a maioribus, a principatu, a rebus gestis, ab animi ingenuitate 36. Antisthenes, cum sibi probro daretur, quod non esset ex duobus liberis genitus - Neque, inquit, ex duobus luctatoribus, et tamen luctator sum 54. Diogenes nobilitatem ridebat et gloriam et huiusmodi cętera, dicens malicię esse uelamenta 60. Epicurum non fuisse legitimum ciuem 99. Nauta. Anacharsis, cum didicisset quattuor digitis esse nauis crassitudinem - Tantum, inquit, morti propinqui sunt qui nauigant. Rogatus, quę nam securior esset nauis - Ea, inquit, quę in portum uenerit 14. Diogenes laudabat qui nauigaturi essent et non nauigarent 56. Natura. Zeno hominis finem ait consentanee secundum naturam uiuere. Natura alia communis, alia proprie humanitatis 70. Humanę naturę ius utilitatis est signum, ut neque se inuicem lędant neque lędantur 110. Necessitas quid fortissimum 6. Necessitati nec deos reluctari 10. Nomina uarie per nationes rebus imposita ex uariis ingeniorum affectibus 105.