CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1137733 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1137733.

Nodus 1137733 in documento marul-mar-repert.xml


PLATO

Nauta. Minos naualibus fretus Atticę tributum imposuit. Improbat naues fugam paratas dicens quod uel leones his moribus usi ceruos fugerent 281.

Vectigal nullum sit importandi. Peregrina, nisi necessaria, non ferenda ad urbem 303.

Natura. Quod est naturę opus? Naturę mens in coniuncta materia 352.

Numerus. Par numerus non scalinus, sed isoceles, id est non inęquilaterus, sed ęquilaterus 21.

Deus Theut apud Ęgyptios primus inuenit numerum et computationem, geometriam, astronomiam, talearum alearumque ludos et litteras. Octonario numero iustitia designatur 204.

Numerus denarius, centenarius, milenarius ad culpam luendam. Numerus septenarius 234.

Solidus numerus octonarius. Numerus duodenarius 235.

Numeri lineares, plani, solidi, oblongi. Numerus quaternarius 244.

Quinarius 246.

Numeri XII 288.

Arithmetica 323.

Numeri in se incorporei sunt 324, 327.

Siquis ab hominum natura numerum auferat, nunquam prudentes nos fore 325.

Duodecim 353.

Necessitas dea. Parcę Necessitatis filię 240.

Nominum uirtus 107.

Cratylus de recta nominum ratione 109.

Cratylus Astyanax, id est rex urbis. Hector, id est possessor. Mnesitheus, id est Dei memor. Agamemnon quasi agastos, id est mirabilis. Epinomi, id est perseurantia. Atreus quasi ateres, atrepton, ateron, id est indomitus, inexorabilis, noxius. Pelops a pelas, id est prope, et opsis, quod ad uisionem pertinet. Tantalus quasi talantaton, id est infelicissimus 110.

Eutychides, id est prosper. Sosia, id est Theophìlus seruator. Theophilus, id est deo charus. Theos, id est Deus a thin, id est natura currendi. Eo quod solem, lunam, terram, stellas, cęlum deos putarunt. Demones, id est intelligentes uel sapientes. Heroes, semidei ab erin dicti, quod dicere significat, quia facundi et ad disserendum promptissimi. Antropos, id est homo quasi anathron, id est contemplans, quę opopen, id est uidit. Psychi quasi anapsycon, id est respirando refrigerans uel quasi physechin, id est potentia, quę physim, id est naturam ochi et echi, uehit et continet. Politius autem psychi profertur. Soma, id est corpus. Vsia, id est essentia. Quidam hestiam nuncupant, alii osiam. Possidon Neptunnus, quasi posi, id est pedibus desmon, id est uinculum habeat. Pluton quasi plutu, id est diuitiarum dator 111.

Sequuntur deorum planetarumque nomina. Item uirtutum. Virtus arete. Prauitas cacia. Aporia defectus. Calon pulchrum. Escron turpe. Item passiones animi. Itemalethia ueritas. Pseudos mendacium. Prima nomina deos posuisse. Item de ratione litterarum 115.

Idem homo fuisse putatur Mercurius Trismegistus et Moyses 435.