CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 113724 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/113724.

Nodus 113724 in documento kunic-r-epigr.xml


249. [248.] Fortuna non laedit virum. Nil fortuna virum laedit: quocumque cadat res, Immotus firmo stat tamen ille gradu. Fors varie circum ludit: dat, detrahit, extra Quae sunt; prorsum intus, quod fuit, ipse manet; Seque sua involvens penitus virtute, ruat si Orbis, in extremo non pavet exitio.