CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1130287 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1130287.

Nodus 1130287 in documento marul-mar-repert.xml


LAERTIVS Mundus. Duo principia malum et bonum demonem 3. Mundum genitum mortalemque 4. Anaximander primus terrę ac maris circuitus descripsit et spheram construxit 16. Anaxagoras: Omnia simul erant; accessit mens eaque composuit. Mundus ex atomis 16. Cęlum dixit ex lapidibus compositum 17. Plato duo principia ponit: Deum et materiam. Mundum ex elementis et quę in mundo sunt. Item a Deo conditum et animatum 35, 36. Ex omnibus, quę subsisterent corporibus, factum esse cęlum opinatur 36. Aristoteles quintum elementum esse dicit ex quo sunt cęlestia 48. De physica ratione. De mundo. Sol, causę, mathematici. Duo principia: faciens ac patiens. / Corpus 74. De elementis. De cęlo. De mundo, quod corruptibilis sit 75. Materia uel substantia 76. Iris. Cometę. Pluuia. Pruina. Grando. Nix. Corruscatio. Tonitrus. Fulmen. Typhon. Pręster. Circuli. Zodiacus. Zonę V 76. Pythagoricis placet principium omnium esse monadem. Elementa. Mundus. Terra. Antipodes. Aer. Ęther. Sydera 83. Empedocles ait cęlum ipsum chrystalli optinere speciem 86. Hippasus ait diffinitum esse tempus mundanę mutationis 87. Heraclitus unum esse mundum eumque ex igne nasci et rursus per quosdam ambitus per uices hoc omne sęculum ignescere. Id autem fato fieri atque hoc omne esse finitum 89. Xenophanes: mundos infinitos esse neque uariabiles dixit 90. Parmenides uero esse elementa dixit ignem et humidum. Illum opificis, hoc materię tenere ordinem 90. Melisso uisum est hoc omne infinitum esse et immutabile atque immobile et unum sibi ipsi simile ac plenum motumque non esse, uerum uideri esse 91. Zeno Eleates mundos plures esse dixit uacuumque non esse. Leucippus infinita omnia et in se ipsa commutari etc. mundosque infinitos esse 91. Idem putat Democritus. Principia autem esse atomos 92. Diogenes Apolloniates ait elementum esse aerem, mundos infìnitos et inane infinitum densumque aerem et rarescentem mundos gignere. Nihil ex eo quod non sit fieri neque in id quod minime sit corrumpi 94. Ex nihilo nihil etc. Est semper tale, fuit et erit. Locus et inane sit necesse est. Alioquin corpora non haberent, ubi se mouerent. Omne istud infinitum esse. Atomi. Mundi infiniti. Motus 100. Atomus uisibilis. Atomi magnitudo et motus. Infinitum 103. Vacuum motum solummodo corporibus prębet 104. Mundos interire 104. Quid sit mundus. Quod infiniti sint mundi. Miracula. Epimenides pestilentiam sedauit 14. Lapis de cęlo lapsus 17. Diogenes, cum adolescentem quendam plurimi inspicerent, ille sinum lupinis complens se incuruabat. Multitudine in eum conuersa, mirari se quomodo illo dimisso se intuerentur 58. Empedocles quoque pestilentiam sedauit 85. Heraclides ait ex luna aliquando cecidisse hominem 86. Terrę motus apud quos crebro contingunt, admirationi non sunt. Sol itidem quìa quotidie cernitur 96. Timon ad eum qui cuncta mirabatur: Quid autem non miraris, inquit, quia tres cum simus, quattuor tantum habemus oculos 98. Matrimonium. Thales noluit inire connubium, et cur filios non procrearet, interrogatus, filiorum amore non se teneri respondit 5. Vxorem humilem apparatu modico ducendam 10. Pitacus pari nubendum consulit 11. Filias ętate / uirgines, sensu mulieres nuptui loca. Vxorem sibi parem eligendam 12. Socrates interrogatus, esset ne uxor ducenda? Vtrumuis, inquit, egeris, penitentia non carebis 19. Menedemus, quod uxor ducenda sit sapienti 28. Bias Boristhenites: Si turpem duxeris, habebis poenam, sin formosam, communis erit 43, 44. Sapientem ducturum uxorem liberorum causa 54. Diogenes laudabat eos, qui uxores ducturi fuissent et non ducerent 56. Dicebat uxores communes oportere, nuptias nihil appellans 60. Hipparchia nulli nubere maluit quam Crati philosopho, ob hoc tantum quia philosophus et ipsa philosophiam didicit 62. Placet Stoicis uxores esse communes 74. Pythagoras uidisse se ait apud inferos eos cruciari qui suis uxorìbus congredi nollent 82. Theana, Pythagorę mater, rogata, quando mulier a uiro munda sit, dixisse fertur: a suo quidem continuo, ab alienis uero nunquam 83. Apud Persas filiabus misceri legitimum est, quod Gręcis nefarium existimatur. Idem uxores habent communes 96. Mulieri non congressurum sapientem quam leges interdicant 108. Magnanimus. Ad solem sedenti Diogeni assistens Alexander ait: Pete a me quod uis. At ille: Noli, inquit, mihi umbram facere 57. Heraclitus fratri cessit regnum 89. Maledicus. Amico noli maledicere, ne inimico quidem 10. Socrates dicenti Alcibiadi non esse tolerabilem Xantippen adeo morosam: Atque, ait, ego hisce iam pridem assuetus sum, ac si iugiter sonum troclearum hauriam. An uero tu non toleras clamore perstrepentes anseres. Illo dicente: At mihi oua pullosque pariunt - Et mihi, inquit, Xantippe filios gignit 19. Aristippus, cum aliquando conuitiis ageretur, abibat. Insectore uero persequente ac dicente: Cur fugis? Quoniam inquit, maledicendi tu potestatem habes, ego abeundi 22. In Platonem conuitia 31. In Aristotelem 46. Aristoteles ei a quo conuitiis agebatur [Insectatore uero persequente ac dicente: Cur fugis] postremo dicenti: Num te satis obtudi - Hercules, inquit, non tibi animum intendi 74. Cum audisset se a quodam maledictis lacessitum - Absentem, inquit etiam uerberat 47. Antisthenes, cum audisset Platonem aliquando sibi maledicere: Regium, inquit, est male audire, cum benefeceris 54. Eos hortabatur qui maledictis incesserentur, tolerare magis quam si lapidibus se quispiam ageret 54. Diogenes circumstantibus se adolescentibus atque dicentibus: Cauebimus, ne mordeas nos - Bono, inquit, estote animo, filioli. Canis betas minime manducat 57. Rogatus, quę nam perniciosissime morderet bellua: Ex feris, inquit, obtrectator, ex mitioribus autem adulator 58. Crates scorta ex industria insectabatur maledictis, una et se ipsum exercens / ad perferenda conuitia. Conuerso ad solem uultu non loquendum id est maioribus non detrahendum 82. Mollis. Diogenes ei qui a famulo calciabatur: Nondum, ait, beatus es, nisi te etiam abstergat. Hoc autem erit, si mancus fueris 57. De illo qui se nimio studio componeret et quandoque uehiculum quoddam lente segniterque transcenderet: Merito, inquit, suspectum habet lutum. Neque enim se in illo uelut in speculo intueri potest 64. Zeno cuidam unguentis delibuto: Quis, ait, mulierem olet 65. Chrysippus multa turpia et obscena scripsisse dicitur 79. Mulcta. Non peccantes modo, uerum etiam peccare gestientes puni 13. Militaris uirtus. Qui in pręlio occubuissent, Solon pręmiis illustrandos pręcepit filiosque illorum publice alendos atque erudiendos 8. Architam Pythagoricum, cum exercitui pręesset, nunquam fuisse superatum 86. Zeno Eleates a Nearco tyranno comprehensus, cum de consciis interrogaretur, omnes illius amicos nominauit, ad aurem autem se ei loqui uelle ostendens mordicum apprehensam dentibus perforauit 92. Medicinę quinque species: medicabilis, chyrurgica, dietica,3 morborum ratio, doloris liberatio 36. Diogenes, cum uidisset ignauum luctatorem medicinam profitentem: Quid hoc, inquit. Num ut eos qui te aliquando uicerunt, nunc ipse deiicias 59. Musica. Socrates fidibus canere didicit, quando illi opportunum fuit, minime pudendum dicens, quod quisque nesciat, discere 19. Musice tres diuisiones: cantu, cantu et pulsu, pulsu tantum 36. Diogenes cytharedum qui semperab auditoribus deserebatur, ita salutabat: Salue, galle; illo autem dicente cur ita: Quia, inquit, canens omnes excitas 58. Ad eum qui musicam sibi pręferebat ait: Nam uirorum sententiis bene se habent urbes atque domus, non cantibus nec pulsibus 63. Cantibus ad lyram utendum laudeque deorum uirorumque pręstantium 82. Mors. Thales uitam nihil a morte differre dixit. Et cum quispiam diceret: Cur ergo non moreris? - Quia nihil differt, inquit 6. Solon moriens in Cypro Salaminam ossa sua transferenda mandauit et in cinerem soluta per prouinciam spargenda 9. Chilo mortuus immodica lętitia 10. Pherecidem aiunt e monte Coricio se deiecisse, alii a pediculis consumptum 15. Anaxagoras indignanti homini, quod in alieno solo moreretur: Bono, inquit, esto animo. Idem enim undique in infernum descensus est. Filiorum morte audita: Sciebam inquit, me genuisse mortales. Socrates referenti, quod illum Athenienses mori decreuissent: Et natura illos, inquit. Dicente sibi uxore: Iniuste morieris - An tu, inquit, iuste malles? Post diem tertium se moriturum dixit. Noluit pallio preciosiore inuolui quam quo utebatur uiuens 19. Fertur Xenophon coronatus sacrificasse, et cum filium corruisse didicit, coronam deposuisse. Vbi uero acriter pugnantem / oppetiisse comperit, eam rursus capiti imposuisse 2. Aristippus, cum naui tempestate iactatus timeret et quidam quęreret: Cur uos periti timetis, nos imperiti non metuimus? - Non enim de eadem anima metuimus 22. Xenocrates moritur noctu, cum in sartaginem forte offendisset 40. Bion cuncta perpeti magis quam mori paratus 44. Carneades hausto ueneno mortuus est 44. Demetrius ab aspide manu morsus ex uita migrauit 52. Antisthenes rogatus, quidnam apud homines esset beatius: Felicem, inquit, mori 54. Diogenes aliquando ad Anthistenemęgrotantem intrauerat siccam habens. Ad quem ille cum diceret: Quis me doloribus absoluet - Ille ostensa sicca: Hic, inquit. Et ille: Doloribus, dixi, non uita 55. Diogenes Perdica comminante, nisi ad se pergeret, illum se occisurum: Nihil, inquit, magnum facies. Nam et cantharus et phalangium id facerent 57. Interrogatus, an mala esset mors - Quo nam, inquit, modo mala, quam pręsentem non sentimus? 59. De morte eius uaria opinio: alii quod bouis pedem crudum comederit, alii quod spiritum continuerit, alii a cane morsum, cum polipum eis partiret 60. Crates morti proximus: Perge, inquit, iam, amice, perge ad inferni sedes 61. Zeno ob parsimoniam uictus XC uitę anno excessit incolumis atque integer ac sine morbo 65. Rationabiliter aiunt sapientem se ipsum educturum ex uita et patrię et amicorum causa 74. Aristo, cum caluus esset, ęstum solis excępisse capite atque ita functum esse 77. Cleantes iam senex inedia se confecit 78. Chrysippum alii uino, alii risu nimio expirasse 79. Stramenta semper habenda colligata. Peregre proficiscenti non redeundum 82. Pythagoras persecutores fugiens ante agrum fabis plenum substitit, malens occidi quam fabas calcare 84. Heraclitus, cum se fimo quidem, in quem ingressus fuerat, eximere non posset, a canibus discerpitur 89. Epicurum obisse calculo urinę exitum impediente 100. Quod mors nihil ad nos, et uanus qui illam timet 109. Mors nihil ad nos. Quod enim dissoluitur, sensu priuatur; quod autem sensu caret, nihil ad nos 110. Mendacium. Aristoteles interrogatus, quid mendaces lucrarentur: Vt, cum uera, inquit, dixerint, non illis credatur 46. Quomodo persuaserit Pythagoras se ad inferos fuisse 83. Magister. Aristippus percunctanti Dyonisio: Cur philosophi diuitum limina terunt, philosophorum uero diuites non ita Quod illi, inquit, sciunt quibus indigent, isti nesciunt. Indignanti cuidam ac dicenti, quod philosophos cerneret semper obsidere diuitum fores - Et medici, inquit, languentium ianuas frequentant 22. Interrogánti Dionysio ad quid uenisset: Vt, inquit, quę non habeo, accipiam 23. Mitrodidactus, id est amatredoctus 23. Aristoteles tria dicebat pueris esse / necessaria: ingenium, exercitationem, disciplinam. Interrogatus, quo pacto egregie proficerent - Si excellentiores, ait, prosequentes tardiores non attendant 47. Sophocles, Amphiclidę filius, legem tulerat, ut nequis philosophorum pręesset scholę, nisi id senatus ac plebs decreuisset. Qui secus faceret, capitale esset. Aristotelles de Theophrasto et Calisthene fertur dixisse, quod de illo et Xenocrate Plato: alterum freno, alterum egere calcaribus 48. Licon aiebat oportere adiungi pueris pudorem et laudis studium uelut equis calcar atque frenum 51. Demetrius iuuenes asserebat oportere domi quidem parentes, in Pudor itineribus autem occursantes, in solitudine se ipsos reuereri 52. Antisthenes commorans in Pyreo quotidie XL stadiis emensis audiebat Socratem. Interrogatus, cur paucos haberet discipulos Quod, inquit, argentea illos uirga eiicio. Cur in discipulos acriter inueheretur - Et medici, inquit, in languidos 54. Adolescenti se illi in disciplina dare uolenti an interroganti, qua re sibi opus esset Libro, inquit, nouo et stilo nouo nouaque tabella, animum, scilicet significans 54. Interrogatus, quęnam esset disciplina magis necessaria - Mala, inquit, dediscere 54. Diogenes perseuerantia uicit, ut ab Antisthene in disciplinam susciperetur, cum ille neminem reciperet 55. Diogenes oratores arguebat, quod studerent iusta dicere, non autem facere. Captus ac uenditus, cum rogaretur, quid sciret agere, respondit scire se uiris imperare atque ad pręconem: Prędica, inquit, quisnam sibi dominum emere uult 56. Quomodo Xeniadę, emptoris sui, filios instituit 56. Laudabatur puer ad illum adductus, quod ingenio excelleret essetque optimis moribus. Quid ergo, inquit, me indiget? 59. Xeniades emptum filiis pręceptorem dedit et domui pręfecit, et ait: Bonus demon domum meam intrauit 60. Polemon ad Zenonem, cum illum audiret - Non latet nos, Zeno, ait, te per horti ianuas irrepere furarique dogmata eaque Phoenicum tibi more circumdare. Optimus ille quidem qui paret recta docenti 65. Oleo sedem non tergendam, id est seruis non blandiendum 82. Malus. Tribunali publicisque suggestis Solonis decreto arcetur 8. Theodorus furto, adulterio, sacrilegio usurum sapientem, cum tempestiuum erit 25. Iniquitas in tria scinditur: lex mala, legis bonę pręuaricatio, lex nulla 38. Aristoteles ait uitium ad miseriam et infelicem uitam sufficere 48. Diogenes musicos in ius uocabat, quod cum lyrę cprdas congrue aptarent, animi mores inconcinnos haberent 56. Intuitus aliquando centauros duos pessime pictos ait: Quis horum deterior est 58. Dicenti malum esse uiuere - Non, inquit, uiuere malum est, sed male uiuere 58. Zeno dixit inimicos et alienos inuicem qui probitati non studeant, e contra amicos qui student 66. Malum et impium sine Deo esse. Quod duplici ratione accipitur, siue quod Deo contrarius dicatur siue quod aspernetur Deum 72. Minas nemini intendas, ait Chilo. Esse enim muliebre 10. Mensura. Geometrię pręcepta primum a Thalete tradita 5. Pyramides mensus est umbram asseruando 5. Pythagoras geometriam perfecisse dicitur, Moeris initia inuenisse 82. Pythagoras hecatuOnben immolauit, cum inuenisset triangulum orthogonii latus tantundem ualere, quantum quę illum contineret 82. Primus Gręcis pondera mensurasque inuenit 82. Memoria. Cleantem Zeno cęreis durioribus tabulis comparasse solebat, quę uix quidem et cum difficultate, quę inscripta fuerint, seruant diutius 66. Phantasia est impressa in animo nominis figura. Differt phantasia a phantasmate. Phantasię sensibiles et non sensibiles, rationales et irrationales 67. Mulier. Diogenes, cum uidisset alinquando mulieres ex oliuę arbore suffocatas: Vtinam, inquit, arbores cęterę fructum huiusmodi tulissent 58. Hipparchia philosophiam didicit 62. Magus. Pythagoram magia insignem dixit Timon 84. Empedocles dicitur magiam exercuisse et professus pharmaca, quibus et morbi et senectus arceantur, et uentorum uel noxii pellantur flatus uel salubres ac lęti adhibeantur, mortui item reuiuiscant 85.