CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1126375 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1126375.

Nodus 1126375 in documento marul-mar-repert.xml


APOCALYPSIS

Multitudo. Audiui numerum signatorum, CXLIIII signati ex omni tribu filiorum Israel. Post hęc uidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat ex omnibus gentibus stantes ante thronum in conspectu Agni VII.

Miraculum. ACTVVM: Vipera apprehendit manum Pauli, et nihil ei nocuit XXVIII.

Matrimonium. AD CORINTHIOS I: Propter fornicationem autem unusquisque suam uxorem habeat etc. debitum reddant. Precipio uxorem a uiro non discedere. Alligatus non quęrat solutionem nec solutus uxorem. Si nupserit uirgo, non peccat. Tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi . Qui habent uxores, tanquam non habentes sint etc. Qui cum uxore est, sollicitus est quę sunt mundi, quomodo placeat uxori, et diuisus est etc. Mulier alligata est legi quanto tempore uir eius uiuit; postea cui uult nubat, tantum in Domino VII. Omnis uiri caput Christus, caput autem mulieris uir. Vir enim imago et gloria Dei est; mulier autem gloria uiri est XI. AD EPHESIOS: De officio uiri et uxoris ad exemplum Ecclesi? et Christi V. AD COLOSSENSES: De officio uxoris et uiri III. AD THIMOTEVM I: Docere autem mulieri non permitto neque dominari in uirum, sed esse in silentio. Adam enim primus formatus est, deinde Eua, et Adam non est seductus, mulier autem seducta in pręuaricatione fuit. Saluabitur autem per filiorum generationem, si permanserit in fide et dilectione et sanctificatione cum sobrietate II. AD TITVM: Anus similiter in habitu honesto etc. Adolescentulas ut uiros suos ament etc. Iuuenes similiter hortare, ut sobrii sint II. AD HEBREOS: Honorabile connubium in omnibus et thorus immaculatus XIIL PETRI I: Similiter et mulieres subditę sint uiris suis. Viri similiter mulieribus impartientes honorem tanquam cohęredibus gratię uitę, ut non impediantur orationes uestrę III.

Miseria humana. IACOBI: Quid est enim uita nostra? Vapor est ad modicum parens IIII. PETRI I: Omnis caro ut foenum, uerbum autem Domini manet in ęternum I.

Mores. AD TITVM: Cretenses semper mendaces, malę bestię, uentris pigri. Increpat illos, ut sani sint in fide I.

Magnanimus. AD ROMANOS: Vis non timere potestatem? Fac bonum. Si autem malum feceris, time. Non enim sine causa gladium portat XIII. AD THIMOTEVM II: Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris, sed uirtutis et dilectionis et sobrietatis I. AD HEBREOS: Confitentes quia peregrini et hospites super terram. Ideo non confunditur Deus uocari Deus eorum. Parauit enim illis ciuitatem. Moyses magis eligens affligi cum populo Dei quam temporalis peccati habere iocunditatem, maiores diuitias existimans thesauro Ęgyptiorum imperium Christi. Aspiciebat enim remunerationem. Fide reliquit Ęgyptum non ueritus animositatem regis. Inuisibilem enim tanquam uidens sustinuit XI.

Maledicus. AD CORINTHIOS I: Maledici regnum Dei non possidebunt VI. ACTVVM: Vipera apprehendens manum Pauli, in ignem excutitur, quia detrahentes aliorum operibus inuidię igne contabescunt XXVIII. PETRI I: Qui enim uult uitam diligere et dies uidere bonos, coherceat linguam suam a malo. Psalmus III. IOANNES III: Diotrepes uerbis malignis garrit in nos, et nec suscipit nec suscipi permittit fratres I.

Mollis. AD EPHESIOS: De scurrilitate et sultiloquio uitando V. APOCALYPSIS: Ve, ue, ue habitantibus in terra VIII. Qtiantufm glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum, quia in corde suo dicit: Sedeo regina, et uidua non sum, et luctum non uidebo etc. XVIII.

Mulcta. AD ROMANOS: Reuelatur ira Dei de cęlo super omnem impietatem I. Iniquitas nostra iustitiam Dei commendat, nec tamen propterea iniuste punimur III. AD CORINTHIOS I: Dum iudicamur, a Domino corripimur, ut non cum hoc mundo damnemur XI. AD HEBREOS: Si pręuaricatores Legis puniti sunt, quanto magis punientur Euangelii etc. II. Si legis Moysi transgressor morte punitur, quanto magis legis Christi? Horrendum est incidere in manus Dei uiuentis X. Fili mi, noli negligere disciplinam Domini neque fatigeris, dum ab eo argueris. Quem enim diligit Dominus, castigat. Flagellat autem omnemfilium quem recipit. Omnis autem disciplina in pręsenti quidem uidetur non esse gaudii, sed moeroris, postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet iustitię XII. PETRI II: Si enim Deus angelis peccantibus non pepercit etc. Si originali mundo non pepercit per diluuium etc. Ciuitates Sodomorum et Gomoreorum euertit et iustum Loth erripuit etc. II. APOCALYPSIS: Qui in captiuitatem duxerit, in captiuitatem uadet; qui in gladio occiderit, oportet eum gladio occidi XIII. Siquis adorauerit bestiam etc, hic bibet de uino irę Dei, quod mixtum est mero in calice irę ipsius, et cruciabitur igne et sulphurę in conspectu angelorum sanctorum / et ante conspectum Agni etc. XIIII. Quoniam peruenerunt peccata eius usque ad cęlum, et recordatus est Dominus iniquitatum eius etc. Quantum glorificauit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum XVIII.

Mors. AD CORINTHIOS II: Scimus enim, quoniam si terrestris domus nostra huius habitationis dissoluatur, quod ędificationem ex Deo habemus, domum non manufactam, sed ęternam in cęlis. Dum sumus in hoc corpore, peregrinamur a Domino. Audemus autem et bonam uoluntatem habemus magis peregrinari a corpore et pręsentes esse ad Deum V. AD THESSALONICENSES I: Ne tristentur de dormientibus, sicuti quia spem non habent resurrectionis IIII. APOCALYPSIS: Audiui uocem de cęlo dicentem mihi: Scribe: Beati mortui qui in Domino moriuntur. Ammodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis. Opera enim illorum sequuntur illos XIIII. Et infernus et mors missi sunt in stagnum ignis. Hęc est mors secunda XX.

Mendacium. AD EPHESIOS: Deponentes mendacium loquimini ueritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus inuicem membra IIII. AD COLOSSENSES: Nolite mentiri III. AD TITVM: Cretenses semper mendaces I. IOANNIS I: Quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus [non] est Christus etc. II. APOC AL YPSIS :pmnibus mendacibus pars in stagno ardenti XXI. Foris omnis qui amat et facit mendacium XXII.

Magister AD ROMANOS: Gręcis ac barbaris sapientibus et insipientibus debitor sum. Euangelizare uirtus Dei est in salutem omni credenti, Iudeo primum et Gręco L Paulus: Ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum repleuerim Euangelium Christi XV. AD CORINTHIOS I: Paulus euangelizare mittitur non in sapientiam uerbi, ut non euacuetur crux Christi I. Sermo meus et prędicatio mea non in persuabilibus humanę sapientię uerbis, sed in ostensione spiritus et uirtutis, ut fides uestra non sit in sapientia hominum, sed in uirtute Dei II. Quid uultis, in uirga ferrea ueniam ad uos an in caritate et spiritu mansuetudinis? IIII. Ve mihi est, si non euangelizauero; si uolens hoc ago, mercedem habeo, si autem inuitus, dispensatio est mihi credita etc. IX. Qui prophetat, hominibus loquitur ad ędificationem et exhortationem et consolationem. Qui loquitur linguis, se metipsum ędificat. Volo autem omnes uos loqui linguis, magis autem prophetare XIIII. Mulieres in ecclesiis taceant, domi uiros suos interrogent XIIII. II: Docet modeste obiurgandum quem iam delicti penitet, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui eiusmodi est II. Coram Deo in Christo loquimur; omnia autem, carissimi, propter ędifìcationem uestram XII. AD GALATAS: Licet nos aut angelus de cęlo euangelizet uobis pręterquam quod euangelizauimus uobis, anathema sit I. Si adhuc hominibus placerem, Christi seruus non essem Euangelium quod euangelizatum est a me, non est secundum hominem etc, sed per reuelationem Iesu Christi. Item loca per quę discurrens prędicauit I. Cum autem uenisset Petrus Antiochiam, in faciem ei restiti, quia reprehensibilis erat etc II. Si pręoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, uos qui spiritales estis, huiusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum ne et tu tenteris VI. AD THESSALONICENSES I: Ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo qui probat corda nostra II. Corripite inquietos V. AD THIMOTEVM I: Seniorem ne increpaueris, sed obsecra ut patrem, iuuenes ut fratres, anus ut matres, iuuenculas ut sorores in omni castitate IIII. II: Formam habe sanorum uerborum I. Secundum euangelium meum in quo laboro usque ad uincula quasi male operans; sed uerbum Dei non est alligatum. Ideo omnia sustineo propter electos etc II. Prędica uerbum, insta opportune, importune. Argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina. Tu uero uigila, in omnibus labora, opus fac euangelistę, ministerium tuum imple, sobrius esto IIII. AD TITVM: Tu autem loquere quę decent sanam doctrinam etc II. ACTVVM: Doctrinam ex hominibus per se dissolui, ex Deo uero durare semper V. Petro prędicante cecidit Spiritus Sanctus super eos qui audiebant uerbum X. Paulus et Barnabas eiecti, excusso pedurn puluere ueniunt Iconium XIII. Paulus et Thimoteus uetantur a Spiritu Sancto loqui in Asia XVI. Dominus nocte apparens confortauit Paulum, ne loqui timeret XVIII. IACOBI: Nolite plures magistri fieri, quoniam maius iudicium sumitis III. Qui conuerterit peccatorem, saluabit animam eius a morte et operit multitudinem peccatorum V. APOCALYPSIS: Accepi libram de manu angeli et deuoraui illum. Et erat in ore meo tanquam mel dùtce. Et cum detiorasseni eum, amaricatus est uenter meus, quia scilicet persecutio subsecuta est prędicationem X. Surge et metire templum Dei et altare et adorantes in eo. Atrium autem, quod est foris templum, eiice foras etc. XI. Et uidi alterum angelum, id est prędicatores, uolantem per medium cęlum, id est Ecclesiam, habentem euangelium ęternum etc. XIIII. Muri Hierusalem sunt ecclesię munientes se contra hereticos XXI.

Malus. AD ROMANOS: Non omnes qui ex Israel, hi sunt Israelitę etc. Vasa irę apta in interitum IX. AD CORINTHIOS I: Iniqui regnum Dei non possidebunt VI. Caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit XV. AD GALATAS: Carnis opera etc. qui talia agunt, regnum Dei non consequentur V. AD COLOSSENSES: Contra uitia, id est fornicationem, immundiciam, libidinem, concupiscentiam malam et auaritiam, quę est simulachrorum seruitus etc. III. AD THESSALONICENSES I: Ab omni specie mala abstinete uos V. AD THIMOTEVM II: Mali et boni simul. In magna autem domo non solum sunt uasa, aurea et argentea, sed et lignea et fictilia, quędam quidem in honorem, quędam in contumeliam etc. II. In nouissimis diebus erunt homines se ipsos amantes, cupidi, elati etc. III. AD HEBREOS: Malus similis terrę, proferenti spinas et tribulos. VI. IOANNIS I: Si in tenebris ambulamus, mentimur nos societatem habere cum Deo I. III : Ve illis qui in uia Chain abierunt et errore Balaam mercede effusi sunt et in contradictione Chore perierunt I. APOCALYPSIS: Foris canes et uenefici et impudici et homicidę et idolis seruientes et omnis qui amat et facit mendacium XXII.

Mulier. AD THIMOTEVM I: Sed quod decet mulieres promittentes pietatem per opera bona. Mulier in silentio discat cum omni subiectione. Docere autem mulieri non permitto etc. II. Mulieres similiter pudicas, non detrahentes etc. III. II: Mulierculas oneratas peccatis, quę ducuntur uariis desideriis, semper discentes et nunquam ad scientiam ueritatis peruenientes III.

Magus. ACTVVM: Simon magus dementabat Samaritanos. Deinde illis a Philippo baptizatis et ipse baptizatus est VIII. APOCALYPSIS: Veneficis pars in stagno ardeoti .XXI.

Mandata. AD HEBREOS: Viuus est enim sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti et pertingens usque ad diuisionem animę ac spiritus, compagumque ac medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis etc. IIII. IOANNIS PRIMA: Et mandata eius grauia non sunt V.