CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1126124 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1126124.

Nodus 1126124 in documento marul-mar-repert.xml


MARCVS

Matrimonium. Erunt duo in carne una. Quod ergo deus coniunxit, homo non separet. Moyses ad duritiam cordis eorum permisit eis libellum repudii. Causę duę diuortii: fornicatio et religio X.

Magister. Iesus post prędicationem fugat demonia. Sic et tu post doctrinam operare, ut non sit in te uacuus sermo L.-Per sata ambulant, spicas uellunt, manibus conterunt et manducant II. Spiritibus immundis comminabatur, ne manifestarent eum. Peccatori enim dixit Deus: Quare tu enarras iustitias meas? Prohibetur itaque doctor Dominum prędicare peccator, nequis sequatur errantem. Et ascendens in montem uocauit ad se quos uoluit ipse, scilicet XII apostolos III. Lucerna super candelabrum, intellectus illuminatus IIII. Lucernam operit sub modio qui occultat uerbum Dei IIII. Exeuntes prędicabant, ut penitentiam agerent, et sanabant egrotos VI. Diuites mittentes ęra in gazophilacium sunt sancti doctores. Vidua mittens minuta est qui totum quod nouit docet et quod ignorat scire desiderat, ut doceat XII. Tunc gallus cantat, quando prędicator corda nostra ad commpunctionem excitat. Incipimus flere, quando ignimur intus per scintillam conscientię. Foris eximus, cum extra eiicimus quod intus fuimus XIIII. Euntes in mundum uniuersum prędicate Euangelium omni creaturę. In nomine meo demonia eiicient, linguis loquentur nouis etc. Prędicauerunt ubique Domino cooperante et sermonem confirmante sequentibus signis XVI.

Mandata. Primum omnium mandatorum XII. Vestimenta Domini eius mandata sunt, quibus tegitur corpus eius, id est Ecclesia. Quę diuidunt inter se milites gentium, ut sint quattuor ordines cum una fide, scilicet coniugati et uiduati, prępositi et separati XV.

Mulcta. Qui scandalizat fidelem, bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur IX.

Malus. Quanta tantum pars seminis saluata est, ex quo patet plures malos esse quam bonos IIII.

Mollis. Saltatrici Herodiadis filię sanguinis pręmium datum est VI.