CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1123121 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1123121.

Nodus 1123121 in documento marul-mar-repert.xml


TVLLIVS IN TVSCVLANIS

Matrimonium. Indorum mulieres uiuę se iaciunt in rogum mariti unaque ultro comburuntur 153.

Mores. Socrates diserere solitus: Qualis cuiusque animi affectus esset, talem esse hominem; qualis autem ipse homo esset, talem eius esse orationem; orationi autem facta simillima, factis uitam 149.

/ Magnanimitas lamentari non sinit 112.

Fortitudo uiris propria 113.

Magnanimus uirtutis conscientia contentus testem populum non satis pensi habet 115.

Fortitudo omnia quę possunt euenire contemnit 122.

Fortes uiros lamentantes non recte inducunt poetę 111.

Contemnendę humanę res: negligenda mors, patibiles et labores et dolores putandi 136.

Fortitudinis diffinitio. Magnanimus et fortis qualis debet esse 138.

Lacedemonii Alexandro respoderunt, num se esset et mori prohibiturus 148.

Atreus: proinde parent se in uita, ut uinei nesciant 149.

Theodorus mortem minitanti Lysimacorespondit 159.

Paulus Persę: In tua potestate est.

Miseria humana. Nullum miseriarum finem fore nisi sanato animo 118.

Nihil magnum in rebus humanis 134.

Mollis nihil animo uidere potest; omnia refert ad oculos 94.

Voluptas gestiens elata lętitia 120.

Epicuri sententię de uoluptate 122.

Idem 123.

Item 124.

Voluptatis partes maliuolentia etc. 132.

Lasciui poetę: Alceus, Anacreon, Ibicus, Plato 140.

Xerxes pręmium proposuit, siquis inuenisset nouam uoluptatem 145.

Quomodo uoluptas appetenda aut dolor fugiendus secundum Epicurum 156.

Mulcta. Inferiorum supplicia 90.

Militaris uirtus. Qui, ut fortiter agerent, mortem contempserunt 101.

Aiax, Torquatus, Marcellus, Affricanus, Lucius Brutus, Hercules, Theseus, Scipio 136.

Non est fortitudo, quę rationis expers. Qui se pro patria deuouerunt 93.

Qui pro patria mortem certam adierunt 106.

Arma membra militis esse dicuntur 112.

Decius. Epaminundas115.

Musicę studiosi ex Gręcis Epaminundas et Themistocles 89.

In conuiuiis clarorum uirorum laudes ad tibiam cecinere Romani 1294.

Idem 129.

Mors. Vtrum mors sit malum 90.

Quod nec moriendum esse miserum sit 91.

Mortem bonum esse probat. Quid sit mors. Quid sit interitus 99.

Duę uię animorum e corpore exeuntium 99.

Cigni morituri canunt dulcius. Quomodo quis emori consuescit 100.

Concludit mortem esse bonum. Quod nihil potest mali esse in morte, etiam si animi intereant 101.

Hegesias et Theombrotus mori putant optimum. Quod quisque per mortem a malis discedat, non a bonis. Mortui non carent uitę commodis, quoniam iis non sunt necessaria. Qui contempta morte fortiter pugnarunt. Mors non deterret sapientem 102.

Neminem mori ante tempus. Teramenesuenenum lętus bibit 103.

Item quidam Lacedemonius. Item alii 104.

Theodotus cruci affigendus: Nihil refert, ait, humine an sublime putrescam. Quando mors ęquo animo appetitur 105.

Mors optimum a Deo pręmium 106.

Non nasci optimum; huic proximum mori. Euripides nascente homine dolendum, moriente lętandum putauit. Alcidamus laudationem mortis scripsit. Ennius in sua morte neminem lachrymare permittit. Solon: Mors mea ne careat lachrimis. Nihil in malis habendum quod a Deo uel a natura constitutum est 107.

Mortis necessitas angorem leuat. Miser est qui metuit mortem uel dolorem 144.

Malus. Vitiositas genus est, malicia species 133.

Modus esse in uitio non potest, ut qui e Leucade se pręcipitauerit sustineri 135.

Malorum mediocritatem laudatam a Peripatheticis confutat 137.

Socrates a Zophiro uitiosus iudicatus ea se uitia ratione superasse respondit 141.

Ephesii expulso Hermodoro statuerunt, siquis inter se excelleret, expellendum 157.

Mathematicus. Geometria apud Gręcos in summo honore fuit 89.

Mathematicus, cuius mens rationibus agitandis exquirendisque alebatur cum oblectatione solertię, qui est unus suauissimus pastus animorum 152.

Mathematici describit officium.