CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1121512 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1121512.

Nodus 1121512 in documento marul-mar-repert.xml


PLINIVS

Mundus. Quod ęternus sit etc. 22.

Multitudo. Gentes a minutis animalibus deletę 90.

Balearici contra cuniculos petiere auxilium 96.

In Gyaro insula mures, cum incolas fugassent, ferrum quoque rosisse. Coturnices in uella incidentes mersere nauigia 109.

Mures a Troade fugauere accolas 115.

Miracula. Aquę in quibus uirgulta mersa lapidescunt etc. de aquis 35.

Ebusi terra serpentes fugat, Colubrarię parit 41.

In Mari Rubro arbores uisę 141.

Fons aquę dulcis, qua pota dentes cadunt 247.

Matrimonium. Nubentes uirgines comitatur colus compta et fusus cum stamine 95.

Nauem stetisse plenam uentis portantem nuncios, ut castrarentur mares pueri 100.

Nox quare nuptiis sacra 151.

Spina arbor nuptiis auspicatissima 157.

Nouę nuptę farreum uinculum pręferebant 177.

A Calphurnio Bestia dormientes aconito interemptę uxores 262.

Nouę nuptę intrantes adipe suillo attingunt postes 275.

Item adipe lupino, nequid mali medicamenti inferretur. Lanis postes attingi a nubentibus 283.

Quomodo mulieri tedium sit adulteriorum 304.

Sponsę annulus ferreus mittitur isque sine gemma 310.

Miseria hominis, liber VII proemium 74.

De conceptu et generatione miserabili 76.

Anguem gigni ex medulla spinę hominis 115.

Hominum dentibus uirus inesse, quo speculum hebetetur; quo uiso pulli columbarum moriantur 124.

Mores. Morum signa 128.

Magnanimus. Barbethace oppidum Tygris alueo. Ibi mortalium soli aurum in odio contrahunt idque defodiunt, necui sit in usu 69.

Interdixit castris suis Spartacus, nequis aurum haberet aut argentum 312.

Antonius uilitatem auro fecit in contumeliam naturę. Scipio Africanus, Iulius Drusus, Catus Elius uasa argentea contempserunt 316.

Legati Carthaginensium dixerunt Romanos benigne inter se uiuere. Eodem enim argento apud omnes coenitauisse se ipsos. Caius Octauius regem Anthiocum uirga circumscripsit et, priusquam egrederetur, responsum dare compulit 319.

Maledicus. Fulmina a superiore cęlo decidentia obliquos habent ictus, rectos a propiore 29.

Ocimum cum maledictis aut probris satum lętius prouenit 198.

Stellionum nomen in maledictum translatum 292.

Non latrari a cane qui membranam ex secundis canis habuerit 295.

Mollis. In plumis anserum cubantes notat 108.

De bombice Coa: in tantum a lorica gerenda discessere mores, ut oneri sint uestes 120.

Popea,6 Domittii Neronis coniunx, asinarum lacte totum corpus macerabat 127.

Adeo nulla est uoluptas, quę non assiduitate sui fastidium pariat 133.

Alexander Magnus cępit scrinium unguentorum in castris Darii regis 135.

Quanta in unguentis luxuria sit 136.

Lucius Plotius unguenti odore proditus.Voluptas uiuere coepit, uita desiit 141.

Lucius Fuluius argentarius coronam rosaceam capiti imposuit. Ob id in carcerem coniectus nec emissus prius quam finito bello Punico 213.

Voluptarii quibus uitę cupido maxima, cura uero minima 223.

Buglosa herba in uinum deiecta animi uoluptates auget. Vocatur euphrasinum uinum 250.

Onopordon si comederint asini, crepitus reddere dicuntur 267.

Popea Neronis principis ut supra 277.

Antonius III uir aureis usus uasis in obscenis naturę 312.

Domitius Nero capillos coniugis suę Popeę succinos appellabat 348.

Mulcta. Damnatus a populo Romano die dicta, qui concubino procaci rure omasum edisse se neganti occiderit bouem actusque in exilium tanquam colono suo interempto 94.

Vedius Polio murenarum uiuariis damnata mancipia immersit 100.

Qui coruum occiderat, mulctatus exilio, postremo interemptus 112.

Aspis serpens catulo suo necem intulit quia hospitis filium, a quo alita fuerat, percusserat 116.

Betulla, arbor Gallica, uirgis magistratuum terribilis 157.

Mulctatio non nisi ouium boumque impendio 177.

Canes in furcas fixi pendunt poenas, quoniam non ipsi, sed anseres Gallorum in Capitolium ascensum deprehenderunt 284.

Quintus Coponius ambitus damnatus, quia donauerat eum, cui suffragii latio erat 334.

Militaris uirtus: Titus Cecilius Teucer, Lucius Sicinius Dentatus, Manlius Capitolinus, Marcus Sergius 79.

Lucius Sicinius Dentatus, Publius Decius 222.

Quintus Fabius, Marcus Calphurnius, Cnęus Petreius, Sylla dictator, Sertorius, Scipio Emilianus, diuus Augustus omnes obsidionali corona donati.

Frondicius miles 165.

Alcibiades fortissimus 319.

Medicus. Ophiogenes serpentium ictus contactu leuant et uenena extrahunt 74.

Psylli itidem in Africa. Marsi quoque in Italia 75.

Pyrrhi regis pollex dextri pedis tactu lyenosis medebatur. Hippocrates uenientem ab Illyriis pestilentiam prędixit 80.

Theombrotus seruato rege Antiocho centum talentis donatus a Ptolomeo est. Critobulus extracta Philippi regis oculo sagitta famam meruit. Asclepiades Prusiensis sponsionem fecit cum fortuna, ne medicus crederetur, si unquam inualidus fuisset ipse. Lapsu scalarum exanimatus est. Tapsia Nero uerberum notas tollebat 140.

Diuus Augustus lactuca conseruatus in ęgritudine Musę medici 198.

Sextus Pompeius in aceruum tritici se coniecit et podagra liberatus est 228.

Marcus Agrippa in graui morbo pedum demersis in acetum calidum cruribus euasit 232.

Medicina a Rubro mari imputatur, cum remedia uera pauperimus quisque coenet 238.

In eos qui occultant medicinam nec alios docere uolunt 246.

De medicinę professoribus et aduersum malos medicos. Cynorhodon, id est rosę siluestris radicem, somnus docuit contra morsum rabidi canis 247.

De medicina et inuentoribus eius, et quando primum medici Romę recepti 282.

Musica. Arionem citharę sono exciti delphini desilientem e naui excepere 98.

Calamus totus, quem syringam uocant, utilissimus fistulis 160.

Nero uocis gratia porro sectiuo usus 197.

Eriphia herba ad uocem nihil pręstantius 245.

Zame in Africa fons, ex quo bibentium canorę uoces 296.

Nero plumbi lamina pectori imposita sub ea cantica exclamans alendis uocibus demonstrauit rationem 325.

Sandaraca uocem limpidam et canoram facit 326.

Mors miseriarum fìnis 23.

Breuitate uitę nihil melius a natura 82.

De signis mortis ibidem. De his qui elati reuixerunt 83.

De mortibus repentinis. Apes mortuas reuiuiscere in cinere 119.

Muscę itidem reuiuiscunt 122.

Vasa e taxo arbore mortifera esse 156.

Mela, equestris ordinis uir, in desperatione succo porri hausto expirasse dicitur sine cruciatu 197.

Scorpionem mortuum heleboro candido tactum reuiuiscere 252.

Morte tempestiua nihil homini melius 269.

Mortis signa in oculis et in urina 272.

Taxum fieri mortiferam clauo ęreo adacto.