CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 11192 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/11192.

Nodus 11192 in documento zamagna-b-navis.xml


ELEGIA III. Ad Virginem Deo se in Templo dicantem. Tantane te capiunt carae fastidia matris? Sicne audes patriis cedere liminibus? Ah properos cohibe gressus, quo dia puella Te rapis? An celsae templa petis Solymae Virginibus [a] virgo decus accessura? Quid eheu Te sine jam mater, te sine jam genitor Heu quid agat? Tecum solatia rapta senectae, Omnis tecum una lucis abibit amor, Iste tuus praesens quem pridem adspectus alebat, Nunc absens multa perdit amaritie. Et quamvis te non teneat, suspirat uterque Attamen, ac tepidis ora rigat lacrymis. Ire tamen tu pergis: eunti ignoscite, tristem Et fletum uvidulis tergite luminibus. Illam ducit Amor: dio quis pugnet Amori? I, quo tantus agit, sancta puella, deus: Ipse fores reserat, dextram tibi porrigit ipse, Ut facili valeas limen adire gradu Auratum templi limen, magis aptus in orbe Istis quo melius moribus esse locus, Nulla potis mage digna domus. Tu candida nempe es Illa [b] columba, olim missa per imbiferos Quae tractus, nondum quum sederat aestus aquarum, Abdita queis tellus maxima delituit, Ut sedem haud reperit late omnia circumspectans, Quiret ubi niveos ponere lassa pedes, Extimuit, plusumque alis fugiens dedit, et se Laeta iterum navi reddidit incolumem. Scilicet in terris alibi num sistere posses, Heic ubi commixtum fas simul atque nefas: Tot scelerum facies, tam multae unde undique pestes E stygio excitae circumeunt barathro. Quarum nulla tuos poterit corumpere mores; Nulla isthuc inferre ausa pedem poterit Te puram terrere. Audin? Jam numen in alma Aede sonant, numen carmina sacra canunt, Thureus ante aras dum se vapor evehit alte. Tu divino adflatu intus adusta animum Suspirasque ardesque atque uno numine gaudes Ora sinumque tepenti imbre madefaciens. Qualis ubi aurato subnitens cerea lychno Concepit flammae vim facula igniferam, Illa quidem mollita liquescit ab igne, simulque Cuncta renidenti luce loca exhilarat. Huic similis flesque ardesque; et jam vix capis ipsa Plenam exultanti pectore laetitiam, Qua socias inter gaudes jam sede recepta In templi. At verso cardine jam crepuit Postibus occlusis heu janua. Quis mihi tete Invidet, et cupidis subtrahit ex oculis? Pande fores nimium immitis quicumque minister: Men longe posse hac Virgine abesse putas? Ergo te numquam posthac formosa videbo, Abstrusam in magni numinis obsequio Nunquam ego te adspiciam posthac? At mente tuebor, At certe gratis pascar imaginibus; Haud aliter quam si manifesto in lumine praesens Praesentem obtutu conspicer assiduo. Ac modo siderea [c] suffusam luce videbo Ardenti sanctas fundere ab ore preces, Quas alacer charitum circumvolitans chorus omnis Excipit, ac sedes evehit ad superas Astra super solisque jubar: modo sacra canentem Carmina, vel prisci temporis historias Volventem, ac memori figentem in corde tuorum Illa tot adspiciam grandia facta patrum. Saepe etiam cernam, superum famulante corona, Adposita in tela ducere ab arte notas; Ut varii immensos per caeli didita tractus Numinis ad nutum fulserit haec species, Et nihili novus e latebris emerserit orbis, Non qualis nunc est dira lues hominum, Cunctarumque simul virtutum triste sepulcrum. Nescius ast ipsis cedere sideribus. Saeva parens, tantine fuit decerpere pomum? Te miserans coeptum forte remittit opus Nunc mea virgo, tuosque horret dum effingere casus, Daedala acus saepe illi excidit e digitis; Flet quoque et anxifero suspirat pectore. Quid fles? Non tibi, sed nobis saeva parens nocuit. Aurea quin tenui rursum velamina filo Pinge age, et artifici pollice rursus acum Docta cape: en quattuor video de partibus amnes Caeruleo sedes tramite dividere Elisias, tempe felicia; ver ubi semper, Puraque ubi caelo lux sine nube micat. Hic princeps est ille hominum; circa volucrum vis Plaudit, et agnoscit terra suum dominum, Agnoscuntque ferae omnigenae, floresque videntur, Qua se fert, prono vertice supliciter Ipsi etiam venerari. Alia stat parte puella Pulcra os, ac flavis conspicienda comis, Quas inter zephyrus ludit lascivus: at illi Non coma, non curae est jam decus oris; hians Arbore sub viridi tantum stupet aurea mala, Quam formosa, legi non minus apta manu. Illam anguis blande cernit, ramoque volutus Mala inter squamis enitet aureolis. Heu quid agit! Niveam poma ad fatalia dextram Porrigit: ah isthoc, dia puella, precor, Mitte opus! Heic heva pro tristi, missa Virago Illa polo potius magna locum teneat; Quae premet inferni collum fatale draconis Siderea in flavo serta gerens capite. Hanc tu dum pinges, suplex venerabere, et unam Quot fuerunt, quot erunt, matribus anteferes: Hanc, ego te venerans, semper venerabere, et ipsam Esse velim, vates cui placeam ante alios.