CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1118924 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1118924.

Nodus 1118924 in documento marul-mar-repert.xml


VALERIVS MAXIMVS

Lis. Quę mulieres apud magistratus pro se uel pro aliis causas egerunt, liber VIII, caput III. De quęstionibus, caput IIII. Senatus Tiberium Gracchum legem agrariam promulgare ausum capite damnauit. Et tamen secundum legem eius censuit, ut ager populo uiritim diuideretur. Sic uno tempore grauissime seditionis et auctorem submouit et causam, liber VII, caput II.

Liberalitas. De liberalitate, liber IIII, caput VIII.

Libertas. Libere dicta aut facta. Priuernates in extremo uitę periculo libere in senatu locuti absoluuntur, liber VI, caput II.

Lex. De institutis antiquis, liber II, caput I. Quando ius ciuile uulgatum. Lex Lycurgi Spartanis seruata, eodem. Anacarsis leges araneorum telis comparabat. Legem pro tempore mutandam exemplo Agesilai, liber VII, caput II.

Lectio. De studio et industria, liber VIII, caput VII.

Luxus, liber IX, caput I. Quando statua inaurata, liber II, caput I. Aristotelis pręceptum est, ut uoluptates abeuntes consideremus, liber VII, caput II.

Libido, Liber IX, cap. I. Punicę foeminę quęstumdotis corporis uulgatione faciebant, liber II, caput I. Quidam illicito amore ardentem filium uulgari prius Venere uti iussit. Sic ad illos periculi plenos concubitus tardiorem fecit, liber VII, caput III. Quintus Metellus, prętor urbanus, lenoni ex testamento relicta bona non dedit neque hunc dignum existimans, cui relinqui bona deberent, neque hunc qui reliquerat, cuius testamentum ratum esset, caput VII. Caius Viselius ab Octacilia cum qua commertium libidinis habuerat, trecentamilia nummum expensa sibi ferri passus est, libidinosam liberalitatem debiti nomine colorando. Conualuit ille, ipsa exigere coepit, absoluitur, liber VIII, caput II. Praxitelis Veneram Gnidiam quidam adamauit, eodem. Cornelius Gallus et Titus Ęthereus inter usum puerilis Veneris extincti, liber IX, caput XII.

Lętitia. Foeminę prę gaudio extinctę. Item Marcus lunius Talua. Item Sophocles, liber IX, caput XII.