CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1117302 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1117302.

Nodus 1117302 in documento marul-mar-repert.xml


LAERTIVS Lis. Forum ad fallendum inuicem atque ad dandas auaritię manus locum destinatum esse 14. Sub eodem tecto hirundines non habendas, id est cum contentiosis et loquacibus non conuersandum 82. Liberalitas. Archesilaus ingressus aliquando ad Ctesibium ęgrotum uidens inopia rerum angustiari plenum nummis sacculum clam eius puluino subiecit. Quo ille inuento: Arcesilai, inquit, hic ludus est. Sed et alias mille ad eum solidos misit. Acceperat ab eo quidam ad suscipiendos amicos argentea uasa. Cum uero is egenus esset, non repetiit 42. Aristoteles reprehendenti, quod stipem non bono homini dedisset: Non, inquit, homini dedi, sed humanitati 47. Antisthenes Diogeni tunicam petenti pallium explicare iussit 54. Diogenes dicebat manus ad amicos non complicatis digitis extendi oportere 56. Cum pecuniis egeret, eas se ab amicis repetere, non petere dicebat 57. Cum postularet quempiam, nam et hoc agebat propter inopiam, dicebat: Siquidem et aliis dedisti, et mihi da; si uero nemini, a me incipe 58. Laudantibus quibusdam eum qui illi erogauerat: Me autem non laudatis, inquit, qui accipere merui 59. A luxurioso petebat minam. A quo cum rogaretur, cur ab aliis obolum, ab se peteret minam: Quia, inquit, ab aliis ommibus denuo me accepturum spero, abste sic! uero an rursus accepturus sim, in deorum gremio situm est 59. Luxus. Aiunt Croesum, cum se exquisitissimo ornamentorum genere composuisset sublimique in solio sederet, interrogasse Solonem, an pulchrius unquam spectaculum uiderit, illumque dixisse: gallos gallinaceos, fasianos atque pauones 7. Aristippus, uoluptatis assertor, quem Diogenes regium appellabat canem, iussit aliquando perdicem L dracmis emi 22. Cum probro ei daretur, quod preciose uiueret: Si uituperandum, ait, hoc esset, in celebritatibus deorum non fieret 22. Ostendebat ei Sirnus, Dionysii quęstor, magnifice instructas ędes et pauimenta pręciosa. Tum ille sputa, quam maxime potuit, ei in faciem coniecit. Indignante illo: Non habui, inquit, opportuniorem locum 23, 56. Qui luxuriosa conuiuia accusat et ab eis non abstinet, et gulosus et auarus est 23. De uoluptate, cuius duo genera 24. Demetrius, cum uidisset aliquando iuuenem luxuriosum: Ecce, inquit, quadrata statua habens syrma, uentrem, pudenda, barbas 52. Antisthenes dicebat iugiter: Insania potius quam uoluptate capiar 54. Cuidam delicias laudanti: Inimici, ait, delicate uiuant 54. Diogenes unguento ungens pedes dixit a capite quidem in aerem ascendere odorem, sed a pedibus in olfactum ire 57. Clamabat autem sępius dicens hominum uitam facilem a diis dari, uerum occultari illam quęrentibus mulsum, unguenta et his similia 57. Cum uidisset luxuriosi / cuiuspiam domui inscriptum: uenalis, sciebam, inquit, quia uini crapula obsessa facile dominum euomeres 57. Luxuriosos dicebat similes ficubus, quę per pręcipicia nascuntur, quarum fructus homo non gustat, corui autem et uultures comedunt 59. Vnguentis delibuto: Vide, inquit, ne fragrantia capitis foetorem uitę pręstet 59. Cum repente aspexit Corinthium quendam habitu ingenuo prętereuntem: Xeniade, huic, inquit, me uende. Hic enim domino indiget 60. Ex luxu et ebrietate insaniam gigni 61. Quid sit uoluptas 73. Dionysius philosophus finem dixit uoluptatem. Palam lustra ingrediebatur cęteraque sub omnium gerebat oculis, quę ad uoluptatem pertinent 77. Empedocles: Agrigentini deliciis quidem ita se quotidie dedunt ac si postridie morituri, domos uero ita ędificant quasi perpetuo uicturi 85. Epicuri uoluptas 99. Epicuri uoluptas non mala, sed quę secundum uirtutem, in quo dissentit Cyrenaicis 109. Terminus magnitudinis uoluptatum omnis quod doleat sublatio est etc. Nulla per se uoluptas malum est etc. Voluptatis finis ratione metiendus. Eius genera tria llO. Libido. Thales percunctanti adultero, an iuraret se minime adulterasse: Non est, ait, periurium adulterio deterius 6. Ad meretricem non ingredi, sed egredi non posse turpe est 22. Aristippus nihil differre putat, utrum meretrici congrediaris an uirgini. Cum suggillaretur, quod haberet Laydem: At a Layde non habeor, inquit 23. Dicente scorto: Ex te concipio - Non, inquit, hoc magis nosti quam si per spinas densissimas pergens dicere posses: Ista me pupugit 23. Theodorus: sapientem publice absque ullo reprehensionis rubore scortis congressurum 25. Stilpo, cum illi impudicam filiam probro esse dicerent: Non, inquit, ista maiori mihi probro est quam ego illi ornamento 26. Platonis amor in pueros 32. Polemo pecunias circumferens secum meretricandi causa et uoluptatibus indulgendi 40. Arcesilaus philosophus Theodote ac Philetete Eliensibus scortis palam congrediebatur 42. Bion pueris abusus dicitur 44. Antisthenes, cum uidisset aliquando fugientem mechum: O, inquit, in felix, quantum periculi uno obolo uitare potuisti 54. Phyrne scortum Venerem auream Delphis obtulit. Diogenes subscripsit: Ex Gręcorum intemperantia. Olympionicen intuens in scortum frequenter intendentem: En, inquit, aries Martius a puella uulgari per collum captus abducitur. Formosa scorta lethali mulso similia dicebat. Cum scorti filium in turbas iactantem lapides cerneret: Caue, inquit, ne patrem ferias. Scorta dicebat regum esse reginas: petere enim quodcunque eis uideretur 59. Videns aliquando adolescentulum effoeminari: Non pudet, ait, deterius quam naturam ipsam de te ipso statuere. Illa enim te uirum fecit, tute cogis milierem fieri. Dydimoni mecho curanti aliquando puellę oculum: Vide, inquit, ne uirginis oculum curans puellam corrumpas 59. Amorem sedat fames, sin minus, tempus; eis uero si uti non uales, laqueus 61. Quid sit amor formę 73. Trasonidem aiunt, cum haberet in potestate amatam, abstinuisse ab ea, ne odiretur. Esse igitur amorem amicicię modum etc. 74. Pythagoras de Venereis sic ait: Venerea hyeme, non ęstate facienda, autumno ac uere leuius. Omni autem tempore esse grauia et ad sanitatem minime idonea. Rogatus, quando esset concumbendum: Tunc, inquit, cum te ipso infirmior fieri uis 81. Epicurus quam molliter scripsit ad meretrices 99. Labor. Corporis exercitationem conferre ad uirtutem capessendam 24. Antisthenes, quod labor bonum eesset, magni Herculis ac Cyri exemplo suadebat, id a Gręcis, hoc a barbaris mutuans 54. Diogenes, cum diceretur sibi: Senex es, iam quiesce a labore. Quid enim, ait, si in stadio currerem, ad finem oporteret cursum remittere et non magis intendere? 56. Quandoque in foro manibus operans: Vtinam, aiebat, liceret sic perfricato uentre non esurire 57. Diogenes: Duplicem exercitationem esse, animi et corporis, atque alteram sine altera imperfectam esse 59. Cleantes noctu hortos rigans die operam impendens. Victus sui rationem, reddere compulsus, testes produxit illos quibus se locabat ad aquam hauriendam 77. Ab Antigono rogatus, cur hauriret: Non solum haurio, inquit, sed fodio et rigo philosphię causa 78. Lacone quodam dicente laborem esse bonum gestiens ait: Sanguine pręclaro es, dulcis nate 78. Lex. Solon leges araneorum telis dicebat esse similes 8. Pitacus a Croeso rogatus, quidnam esset maximum imperium: Ligni, inquit, uari - legem 5. Signans 10. Lex in duo distribuitur, in ciuilem et naturalem, uel scriptam et non scriptam 36. Legum moderatio triplex. Optima legis obseruatio consuetudo 38. Aristotetes, cum in Athenienses inueheretur, aiebat illos frumenta et leges inuenisse, uerum frumentis quidem uti, non autem legibus 46. Lex absque ciuitate ad nihilum utilis 59. Heraclitus: plebem oportet pro lege non secus ac pro muro pugnare 89. Lętitia. Chilo defunctus immodica lętitia 10. Lectio. Diogenes Hegesia deprecante, ut sibi librorum aliquid exponeret: Vanus, inquit, es, Hegesia, qui caricas quidem non scriptas eligis, sed uoras, uera autem exercitatione neglecta te ad scriptam confers 57. Quare Zeno ad legendos quorundam libros magno se contulit studio 63. Lunam dixit Anaxagoras habitacula in se habere et colles et ualles 16. Empedocles ait lunam disci / habere speciem 86. Circulus circa lunam 107. Loci descriptio. Achademia 30.