CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1116955 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1116955.

Nodus 1116955 in documento marul-mar-repert.xml


VITĘ PLVTARCHI

Lis. Solonis lex honoribus abdicat eum qui orta seditione neutram factionem secutus fuerit 22.

Menenii fabula de uentre et membris, qua plebis seditionem repressit 36.

Libertas. Apud Lacedemonios liberos maxime liberos esee et seruos maxime seruos 15.

Cato amissę libertati superesse noluit se ipsum interficiens 71.

Brutus noluit se dici regem uel dominum, sed regis atque domini interfectorem 81.

Liberalitas Porsennę, qui inita pace cum Romanis castra illis reliquit nihil secum ferens pręter arma 27.

Alcibiades largitionibus amicos sibi comparauit 29.

Cimon quotidie aliquem indigentem ex Atheniensibus conuiuam habuit, uestes donauit, agrorum septa sustulerat, ut uolentibus / fructum capere aditus pateret 51.

Pericles, cum multas impensas ex publico faceret, reclaman te populo respondit, ut ipsis donis suum nomen inscriberet et se pro his fisco facturum satis. Illi uel magnitudinem animi admirati, uel glorię inuidentes, expensas potius publice factas ęquo animo tulerunt. Pericles Atheniensis multos pauperes suis copiis sustentabat 52.

Pelopida sibi pecunias, non se pecuniis seruire ostendit 59.

Emilius argentum omne ex uictoria Persica partum aurumque in publicum redegit 104.

Mos apud Egyptios damnatis, pridie quam interimendi essent, munuscula quędam ex regis aula mittere 112.

Cymon in pauperes munificus 2.

Agesilaus 28, 30.

Liberalitas multa in Alexandro 46, 50.

Ptolomeus omnia quę bello cęperat remisit Demetrio dicens de regno tantum et gloria magnis uiris esse certandum. Ille deos precatus est, ut facultatem darent parem illi referendi gratiam 94.

Pater Antonii non habens pecuniam, quam mutuaret amico petenti, scyphum argenteum dedit 103.

Antonius largus donator 103.

Antonii ex Fuluia filius Philotę donauit uasa argentea, quę in mensa conuiuii erant 106.

Artoxerxes ab omnibus munuscula accipiens et maiora rependens. Pauperis munus pugillus aquę oblatum Artoxerxi 112.

Luxus Alcibiadis usque ad uitium 31.

Virtus in ignauiam uersa apud Capuam occasione uoluptatum. Plato escam malorum appellat uoluptatem 71.

Luculli luxus, horti, uestes etc. 11.

Aphrodisia Veneris festa 12.

Phocion in luxuriam filii 61.

Marci Antonii luxuria et turpis uoluptas 105.

Quam luxuriose in Asia susceptus 105.

Libido. Pompeius cum Flora consuetudinem habuit 30.

Clodius cum Pompeia, Cęsaris uxore 51, 89.

Demetrius omnium regum incontinentissimus 96.

Demetrius in Palladis templo hospitatus libidinibus non abstinuit 97.

Antiochi amor immoderatus erga nouercam Stratonicen, quam illi Seleucus pater concessit, ne amore contabesceret 100.

Quicquid uirtutis fuerat in Antonio deleuit amor Cleopatrę, uitia detexit 105.

Cleopatrę malicia, qua se ardere Antonium ostendit 108.

In parte prima: Lacedemonę uxores

pene communes 13.

Solonis lege, qui e meretricibus nati sunt,

parentes alere non tenentur 23.

Agidis, Lacedemoniorum regis, uxor Timea cum Alcibiade rem habuisse et Leotichidem peperisse 32.

Aspasia in Samo forma et sapientia insignis, sed impudica. Thragedia pręter formam ualuit dicendi suauitate 53.

Aspasiam adamatam accępit Pericles, domo exiens et rediens eam amplexus osculabatur 53.

Archilocus: Haud unguenti, uetula cum sis, oblita es 54.

Duę Vestales in stupro deprehensę 58.

Lucius Flaminius in libidines pronus, Tito fratri dissimillimus 85.

Idem Catone censore senatu motus 93.

Turpis libidinis tentator impune interemptus 134.

Cymon / in mulieres intemperantis ingenii fuit 1.

Cleonice a Pausania adamata erroreque interempta 2.

Precię meretricis ope usus Lucullus Ciliciam prouinciam sibi demandari curauit 5.

Labor. Athenienses, cum heccatomben ędificarent, quotquot ex mulis egregie laborem tolerassent, uinculis solutos libere pasci sinebant 91.

Agesilaus labore gaudere, ocium fugere solitus 28.

Maxime regium insudare laboribus 46.

Reges manuum labore delectati 96.

Herba qua gustata homo insaniens lapides uoluit ita assidue et enixe, ut moriatur 107.

Plato iuuenes exhortans dicere solebat: Ocio labores anteponite, ni rubiginem splendori pręstare putatis 157.

Lex. Lycurgi leges, agri diuisio, nummus ferreus 11.

Artes inutiles eiecit. Coenę in communi. Legibus usi non scriptis. Leges quędam rhetrę dictę etc. 12.

Legibus constitutis pactus, ut seruarentur, quoad usque ipse e Delphis redisset, se ipsum peremit. Cremati cineres in mare sparsi, sicut precatus fuerat, ne, si reliquias Lacedemones ad urbem referrent, se iureiurando solutos arbitrarentur 15.

Anacharsis: Leges araneorum telis similes esse dixit 20.

Draconis leges ob crudelitatem abrogatę a Solone, quę minima etiam delicta capite puniebant. Demades dixit Draconem non atramento, sed sanguine leges conscripsisse 22.

Lętitia. Quasdam mulieres subita lętitia expirasse compulit 70.

Plato Xenocrati philosopho, quod tristior natura uidebatur, dicere consueuerat: O felix Xenocrates, rem sacram lętitię age 133.

Luna. Lunaris uarietatis rationem primus depręhendit Anaxagoras 18.