CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1116638 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1116638.

Nodus 1116638 in documento marul-mar-repert.xml


AVLVS GELIVS Lis. Solonis lex Athenis: Qui dissidente ciuitate nulli parti accesserit, fortunis careto et exul esto 14. Prothagoras sophista se docere dicebat, qua uerborum industria causa infirmior fortior fieret 33. Aliud esse cum populo agere, aliud concionem habere 77. Psylli aduersus austrum pugnantes 97. Nimium altercando ueritas elicitur 104. Lex de illo qui in ius uocatur 117. Libertas. O nomen dulce libertatis 56. Liberalitas. Caia Tarracia siue Suffecia campum Tyberinum siue Martium populo Romano condonauit. Acca Larentia meretrix Romulum uel populum Romanum hęredem fecit 40. Herodes Atticus, uir consularis, cuidam turpi homini, qui quod petierat, nisi accepisset, conuitio solebat incessere: Demus, inquit, huic aliquid ęris cuiusmodi est tanquam homines, non tanquam homini. Et iussit dari precium panis XXX dierum. Musonius circumstanti cuipiam dari iussit mille nummum. Et cum plerique dicerent nebulonem esse hominem, malum et maliciosum, subridens ait: Dignus igitur est argento 50. Gracchi liberalitas 91. Luxus. Nequitia dicitur luxus uitę prodigus 47. Diuersę philosophorum sententię de genere ac natura uoluptatis 51. / Si per uoluptatem turpe feceris quippiam, quod suaue est, abiit, quod turpe est, manet 94. Publius Cornelius Ruffinus, qui bis consul et dictator fuerat, senatu motus est, quod eum comperissent argenti facti coenę gratia decem pondo habere 106. Quod foeda uoluptas sit, quę ex auditu, uisu odoratuque procedit, foedissima uero, quę ex gustu tactuque 112. Libido. Demosthenes ad Laydem: Ego penitere tanti non emo 4. Filia hominis pauperis in peruigilio uitiata clam patre 18. Pellex ędem Iunonis non tangito 28. Hostilius Mancinus ędilis a Mamilia meretrice lapide ictus, quod ui ad illam irrumpere uellet. Tribuni mulierem impune dimiserunt et de illo ne cum populo ędilis ageret, intercesserunt 31. Acca Larentia corpus uulgando tantum pecunię comparauit, ut populum Romanum non depuderet eius esse hęredem 40. Grammaticus idem: Tolle fornicationem, nullum meretricis decretum erit 51. Optatos dedit amplexus placidumque petiuit coniugis infusus gremio per membra soporem. Item: Virgineum soluit cęstum legemque cubilis inque thoris illi sculptis cępere soporem 53. Salustius in adulterio deprehensus 105. Coeundi atque comedendi uoluptas cum sue atque asino communis. Hippocrates coitum morbum esse comitialem leuiorem dixit 112. Columbatim labra conserens labris 120. Labor. Vita humana uti ferrum est. Inertia atque torpedo plus detrimenti facit quam exercitatio 64. Polypragmosin, id est ad multas res aggressio earumque omnium rerum actio 67. Si per laborem honesti quippiam egeris, labor abit, honestum manet 94.

Lex Solonis Athenis in eum qui neuter esse uoluerit dissidente inter se ciuitate 14.

Quid sit rogatio, quid lex, quid plebiscitum, quid priuilegium 60.

Quando XII tabulę Romę conscriptę 106.

Lex XII tabularum quid dure, quid iuste pręcipiat 117.

Lętitia. Repente multis mortem attulit gaudium ingens insperatum 25.

Fruiscor pro fruor 99.

Liberum arbitrium. Sapiens dominabitur astris, et peccata hominis non esse imputanda astris 39.

Luna. De his quę habere sumpaqeian , id est consensum uidentur cum luna augescente ac senescente. Solum cepe naturam con trariam habet 121.

Loci descriptio. Italia 63.