CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1115373 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1115373.

Nodus 1115373 in documento marul-mar-repert.xml


PAVLVS AD THIMOTEVM II

Lis. Noli contendere uerbis. Ad nihil enim utile est nisi ad subuersionem audientium. Stultas et sine disciplina quęstiones deuita, sciens quia generant lites. Seruum autem Domini non oportet litigare, sed mansuetum esse ad omnes etc. II. AD TITVM: Stultas autem quęstiones et geneologias et contentiones et pugnas Legis deuita III. IACOBI: Damnat zelum et contentiones III. Bella et lites ex concupiscentiis IIIL APOCALYPSIS: Datum est ei, ut sumeret pacem de terra, id est quietem ab iis qui sunt terrenis dediti VI.

Libertas. AD CORINTHIOS II: Vbi spiritus Domini,ibi libertas ffl.

Liberalitas. AD ROMANOS: De quorundam collatione in sanctos. Debitores sunt eorum. Nam si spiritalium eorum paricipes facti sunt gentiles debent et in carnalibus ministrare eis XV. AD CORINTHIOS I: Non alligabis os boui trituranti etc. Si nos uobis spiritalia seminauimus, magnum est, si carnalia uestra metamus? IX. De collectis in sanctos facite per unam sabbati XVI. II: Macedonum largitionem in sanctos laudat et eorum exemplo hortatur Corinthios. Si enim uoluntas prompta est secundum id quod habet, accepta est; non secundum id quod non habet. Non enim ut aliis sit remissio, uobis autem tribulatio, sed ex ęqualitate in pręsenti tempore uestra abundantia illorum inopiam suppleat etc. VIII. Qui parce seminat, parce et metet; et qui seminat in benedictionibus etc. Hilarem enim datorem diligit Deus. Dispersit, deditpauperibus etc. Facientibus elemosynam dicitur, quod abundabunt pane et in iustitia proficient et in simplicitate fidei IX. AD PHILIPPENSES: Repletus sum acceptis quę misistis, in odorem suauitatis hostiam acceptam, placentem Deo IIII. AD THIMOTEVM II: Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia sępe me refrigerauit, cathenam meam non erubuit, sollicite me quęsiuit et inuenit I. AD PHILEMONEM: Philemoni gratias agit, quod per eum uiscera sanctorum requieuerint I. ACTVVM: Petrus claudo petenti elemosynam dedit sanitatem III. Tabita, quę et Dorca, elemosinis meruit a morte suscitari pauperibus pro ea Petrum deprecantibus IX. Cornelius centurio ob largitionem elemosinarum suscepit fidei reuelationem et a Petro baptizatus est X. Dominus dixit beatius esse magis dare quam accipere XX. IACOBI: Religio munda uisitare pupillos et uiduas in tribulationibus eorum I. Si indigentibus et nudis quis dixerit: Calefacimini et saturamini; non dederit autem, quid proderit? II. IOANNIS I: Qui necessitatem patienti non subuenit, cum possit, caritas Dei in eo non manet III.

Libido. AD CORINTHIOS I: Omnino auditur inter uos fornicatio etc. V.

Nolite errare: fornicarii, idolatrę, adulteri, molles, Sodomite, fures, auari etc. regnum Dei non possidebunt. An nescitis, quoniam qui adhęret meretrici, unum corpus efficitur? Qui fornicatur, in corpus suum peccat VI. AD EPHESIOS: De fornicatione et immunditia uitanda et turpitudine V. AD HEBREOS: Fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus XIII. APOCALYPSIS: Fornicatio quot modis intelligitur in glossis II. Fornicatoribus pars erit in stagno ardenti XXI.

Labor. AD CORINTHIOS I: Laboramus operantes manibus nostris IIII. Abundantius illis omnibus laboraui: non ego autem, sed gratia Dei mecum XV. AD EPHESIOS: Laborate manibus IIII. AD COLOSSENSES: Omnia quęcunque facitis in uerbo aut in opere, omnia in nomine Dei nostri Iesu Christi gratias agentes Deo et Patri per ipsum III. AD THESSALONICENSES I: Nocte ac die operantes, ne quem uestrum grauaremus II. Vt operentur manibus IIII. II: Non inquieti fuimus inter uos neque gratis panem manducauimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus. Siquis non uult operari, neque manducet III. ACTVVM: Paulus Corinthi apud Aquilam et Priscillam manens operabatur cum eis artem scenofactoriam, sabbatis autem disputabat in synagoga XVIII. Dicit manuum labore sibi ministrasse XX.

Lex. AD ROMANOS: Peccantes contra legem uel naturę uel scriptam peribunt. Legem non habentes ipsi sibi sunt lex II. Quęcunque Lex loquitur, his qui in Lege sunt loquitur. Ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro coram illo. Per Legem cognitio peccati etc. de Lege et Gratia. Legem ergo destruimus per fidem? Absit, sed legem statuimus III. Lex iram operatur. Vbi enim non est Lex, nec pręuaricatio IIII. Lex subintrauit, ut abundaret delictum V. De seruitute Legis et libertate Gratię caput VI, VII, VIII. Verbum consummans et abreuians , id est Euangelium IX. AD CORINTHIOS II: Littera occidit, spiritus uiuificat etc. de Veteri ac Nouo Testamento III. Vetera transierunt, ecce facta sunt omnia noua V. AD GALATAS: Ex operibus Legis non iustificabitur omnis caro II. Quicunque enim ex operibus Legis sunt, sub meledicto sunt. Post factam Abrahę promissionem CCCC et XXX anno facta est Lex. Lex propter transgressionem posita est, donec ueniret semen, cui promiserat etc. Conclusit Scriptura omnia sub peccato etc. Lex pędagogus noster fuit in Christo, ut ex fide iustificemur. At ubi uenit fides, iam non sumus sub pędagogo III. Abraham duos filios habuit. Hęc sunt duo Testamenta etc. IIIL AD PHILIPPENSES: Legalia cessare succedente Euangelio III. AD THIMOTEVM I: Scimus autem, quia bona est Lex. Siquis ea legitime utatur, scientes hoc, quia Lex iusto non est posita, sed iniustis I. AD HEBREOS: Lex per angelos accepit initium, Euangelium per Dominum II. Translato sacerdotio de tribu Leui ad tribum Iuda, de qua Christus. Necesse est ut Legis translatio fiat. Nihil ad perfectum adduxit Lex. Iesus melioris Testamenti sponsor VII. Collatio Veteris et Noui Testamenti X. Lex Vetus terroris, Lex Noui amoris XII.

Lętitia. AD PHILIPPENSES: Gaudete in Domino semper; iterum dico: Gaudete. AD THESSALONICENSES I: Semper gaudete V.

Liberum arbitrium. AD CORINTHIOS I: Omnia mihi licent4 sed non omnia expediunt VI.

Lectio. AD ROMANOS: Quęcunque scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt XV. AD CORINTHIOS II: Littera occidit, spiritus uiuificat etc. III. AD EPHESIOS: Impleamini Spiritu Sancto loquentes uobis metipsis in psalmis, hymnis et canticis spiritalibus etc. V. AD COLOSSENSES: Verbum Christi habitet in uobis abundanter III. AD THESSALONICENSES I: Prophetias nolite spernere V. AD THIMOTEVM II: Omnis scriptura diuinitus inspirata utilis est ad docendum, arguendum, corripiendum et erudiendum in iustitia III. PETRI II: Et habemus firmiorem propheticum sermonem, cui benefacitis attendentes quasi lucernę lucenti in caliginoso loco, donec dies elucescat et lucifer oriatur in cordibus uestris I. APOCALYPSIS: Arcus sedentis super equum album, id est scriptura Christi, quę suos illuminat et occidit inimicos VI. Et habebat in manu sua libellum apertum, quia Christus ueniens aperuit sensum Scripturarum X. Mensuram harundineam, id est diuinam Scripturam Dei sapientia compositam, qua tangit et illustrat corda fidelium XXI. Et qui sitit, ueniat, et qui uult, accipiat aquam uitę gratis XXII.