CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 111534 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/111534.

Nodus 111534 in documento kunic-r-epigr.xml


173. De fallaci hujus vitae conditione De misera hujus vitae conditione. Krša (fragmentum) Ergo deficimus; celeri sors omnia cursu Versat et incerto labitur usque pede. Ite, leves animi, vanis confidite rebus, Atque ampla instabili ponite regna solo. Cujus erunt tanto constructa Palatia cultu? Quid juvat ingentes aedificare domos? Non bene vos nostis miserae fallacia vitae? Quo ruitis? Vel quo vos rapit iste furor? Non ita odoriferis languescunt lilia in hortis, Non rosa procumbit deficiente die etc. etc.