CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1115326 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1115326.

Nodus 1115326 in documento marul-mar-repert.xml


IOANNES

Liberalitas. Vngit pedes Iesu qui sequitur uestigia eius. Capillis tergit qui habens superflua dat pauperibus. Capilli enim superflua cor poris uidentur XII. Qui accipit siquem misero, me accipit. Siquis autem me accipit, accipit eum qui me misit XIII. Esto Ioseph et tege in paupere Christi nuditatem non semel, sed in tuo tumulo spiritali considerando reconde et cooperi et misce myrrham et aloen amaricantia considerando uocem illam: Ite, maledicti in ignem ęternum, qua nihil amarius XVIII.

Labor. Operamini non cibum qui perit, sed qui permanet etc. VI. Me oportet operari opera eius qui misit me, donec dies est. Venit nox, quando nemo potest operari IX. Quod secundum pręsens seculum laboramus, uix usque ad mortem sufficit. Quod uero pro ęterna uita agitur, etiam post mortem seruatur etc. XV.

Lex per Moysen data est, gratia et ueritas per Iesum Christum facta est I. Optimum uinum adhuc seruauit Iesus, id est Euangelium usque ad sextam ętatem distulit II. Quinque panes ordeacei signant Legem quinque libris Moysi scriptam; ordeacei, qui cibus est iumentorum et seruorum. Lex autem seruis data est et carnalibus quasi iumentis. Quod autem nouos panes noluit facere, sed allatos cumulauit, signat quia Veterem Scripturam non reprobauit, sed implendo patefecit VI. Ego dedi eis sermonem tuum etc. Sermo tuus ueritas est XVII.

Lętitia. Gauisi sunt discipuli uiso Domino XX.

Lectio. Fons Iacob Scripturę sunt, siquidem instructi in Scripturis bibunt ut Iacob et filii eius. Simplices autem et rudes bibunt more pecorum Iacob IIII. Fons Iacob Scripturę sunt, aqua uero Iesu sunt Scripturarum sensus spiritales IIIL Iesus inclinans se deorsum digito scribebat in terram VIII. Qui intrat per ostium pastor est ouium. Ostium Scripturas uocauit. Hę enim Dei cognitione aperiunt, hę oues custodiunt et lupos superuenire non permittunt, hereticis introitum pręcludentes. Ostiarius est Moyses, cui eloquia Dei credita sunt uel Spiritus Sanctus, per quem Scripturę reseratę nobis indicant Christum X.