CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1115242 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1115242.

Nodus 1115242 in documento marul-mar-repert.xml


LVCAS

Liberalitas. Qui habet duas tunicas, det non habenti, et qui habet escas, similiter faciat III. Omni autem petenti te tribue. Benefacite et mutuum date nihil inde sperantes. Et erit merces uestra multa et eritis filii Altissimi. Estote ergo misericordes. Date et dabitur uobis; mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum uestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur uobis VI. Mulieres ministrantes Iesu de facultatibus suis VIII. Pro quinque panibus et duobus piscibus turbę esurienti datis redditi sunt XII cophini pleni IX. Date elemosinam, et ecce omnia munda sunt uobis XI. Vendite quę possidetis et date elemosinam. Facite uobis saculos qui non ueterascunt, thesaurum non deficientem in cęlis, quo fur non appropiat neque tinea corrumpit. Vbi enim thesaurus uester est, ibi et cor uestrum erit XII. Cum facis prandium, non uocabis amicos, fratres, cognatos, uicinos, diuites, sed pauperes, debiles, claudos, cęcos. Et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Retribuetur enim tibi in resurrectione iustorum XIIII. Scio, quid faciam, ut, cum amotus fuero a uillicatione, recipiant me in domos suas. Debitoribus partem debiti dimittit, et laudatur a Domino XV. Facite uobis amicos de mamona iniquitatis, ut, cum defeceritis, recipiant uos in ęterna tabernacula. Ars artium peritissima elemosina XVI. Ecce dimidium bonorum meorum do pauperibus et siquid aliquem defraudaui, reddo quadruplum XIX.

Luxus. Dissipauit substantiam luxuriose uiuendo. Facta fame coepit egere. Missus pascere porcos cupit uentrem implere siliquis, et nemo dabat illi XV.

Libido. Dissipat substantiam; eger esurit, porcos pascit, siliquis porcorum satiari cupit, id est luxuria. Et nemo dat, quia carnis appetitus insatiabilis XV.

Labor. Sint lumbi uestri pręcincti XII. A seruo, cum impleuerit, quod pręceptum est, insuper aliud exigitur, quia, dum uiuimus, debemus semper operari XVII.

Lex. Duo denarii dati stabulario sunt duo Testamenta uel duo pręcepta dilectionis X. Regnum Dei, id est Euangelium simile grano synapis. Item fermentum quod mulier abscondit in satis tribus farinę XIII. Lex et prophetę usque ad Ioannem. Facilius est cęlum et terram pręterire quam de lege unum apicem cadere XVI. Morus eradicata et in mare translata est Euangelium translatum ad gentes XVII. In Lege non esse perfectionem patet ex eo quod cum adolescens se Legis mandata implesse diceret, subiunxit Dominus: Si uis perfectus esse etc, quod ad Euangelium pertinet XVIII. Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis: Satis est. Satis enim sunt duo Testamenta ad muniendum se contra spiritus nequitię XXII. Iussu quidem Legis Pasca cum amaricantibus edebatur, quia adhuc amaritudo manebat. Post resurrectionem uero cibus fauo mellis dulcoratur XXIIII.

Letitia. Ve uobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis VI. Symphonia et chorus, epulatio et gaudium / propter eum qui mortuus erat et reuixit. Perierat, et inuentus est XV.

Liberum arbitrium. Quotiens uolui congregare filios tuos etc. et noluisti XIII. Pater duorum filiorum alterum uolentem discedere non retinet, alterum uolentem manere non repellit. Rursum illum reuertentem suscipit, nemini tollens arbitrii libertatem XV.

Lectio. Pręceptor, per totam noctem mundanę scientię laborantes nihil cępimus. In uerbo autem tuo laxabo rethe, id est in profundo sacrę Scripturę. Vnde tanta piscium copia hauritur, ut ambę nauiculę impleantur, altera dilectionis Domini, altera promimi V.