CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 111348 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/111348.

Nodus 111348 in documento kunic-r-epigr.xml


167. Ad Eunum, hominem flagitiosum, sibi nequaquam displicentem. Ludis, amas cura vacuus; jucunda voluptas Et mentem et sensus vindicat, Eune, tuos. Heu miser es, miserum nec sentis te tamen esse, Quod duplo est miserum scilicet esse magis. O utinam noris qui sis, doleasque; salutis Nulla super spes est, ni tibi displiceas. Ut miser es, miserum ni te sentire, tuamque Flere vicem curis ni lacer incipias!