CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 111103 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/111103.

Nodus 111103 in documento kunic-r-epigr.xml


160. Ad Rufam interdum in dictis parum verecundam. Ne quid non dicas lepide, tibi plurima cura est, Laus culti mire quod placet ingenii. Cura prior, ne quid non dicas, Rufa, pudice, Sit, volo: foemineus mi placet usque pudor. Hoc quaecumque caret, Venerem licet illa lepore, Ingenio vincat Pallada, mi nihil est. Et multo insulsas post omnes ponitur, una Contemptuque omni dignior, atque odio.