CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 111064 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/111064.

Nodus 111064 in documento kunic-r-epigr.xml


159. Ad Postumum. De Gellia, dexteram ab osculo retrahente. Oscula, quae dextrae perfert impacta, protervi Et juvenis patitur foemina pulchra manum, Praetexit morem, plerumque at servit amori Ipsa suo tacitae conscia nequitiae. Id verbis negat usque suis, at mente fatetur Plurima more isto facta puella nocens. Ergo manum retrahit quod Gellia, Postume, laudo; Non laudo, si quae, Postume, non retrahunt.