CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 111033 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/111033.

Nodus 111033 in documento kunic-r-epigr.xml


158. Ad Postumum stolide audacem. Multa pavet sapiens, stultus nihil, omnia tuta Esse putat; caecus, qua via nulla, ruit. Clamo iterum atque iterum: "Serva, locus iste minatur Lubricus heu certam, Postume, perniciem". Omnia me terrent; terret magis omnibus hoc me, Quod tibi non faciunt ulla pericla metum.