CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1105854 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1105854.

Nodus 1105854 in documento marul-mar-repert.xml


LVCAS

Iudicium Dei. Et uidebit omnis caro salutare Dei III. / Sicut Ioannes baptizat alios, alios repellit, sic stabit in igneo flumine Dominus Iesus iuxta flammeam rumpheam etc, ut qui purgatione indiget, eum igne baptizet et ad paradisum transmittat III. Cuius uentilabrum in manu eius, et purgabit aream suam, et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili III. Cum autem intrauerit paterfamilias et clauserit ostium, incipietis foris stare etc. Cum uideritis Abraam, Isaac et Iacob et omnes prophetas in regno Dei, uos autem expelli foras XIII. Redde rationem uillicationis tuę. Iam enim non poteris uillicare XVI. Dicent uobis: Ecce hic, ecce illic. Nolite ire neque sectemini. Nam sicut fulgur corruscans etc, ita erit Filius hominis in die sua. Sicut factum est in diebus Noe et Loth, secundum hoc erit qua die Filius hominis reuelabitur. Vbicunque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilę XVII. Rediit accepto regno, iussit uocari seruos, quibus dedit pecuniam, ut sciret, quantum quisque negociatus esset XIX. De signis pręcedentibus Iudicium. Et tunc uidebunt Filium hominis uenientem in nube cum potestate magna et maiestate. Tanquam laqueus superueniet dies illa in omnes qui sedent super faciem omnis terrę.

ludicium hominis. Nolite iudicare. Quid autem uides festucam in oculo fratris tui. Se ipsum nosse difficile VI. Phariseus Simon uidens, quod Iesus patitur se tangi a peccatrice, iudicauit illum nec prophetam esse VII. Pilatus metu compulsus iniuste iudicat. Inualescebant uoces eorum et adiudicauit fieri petitionem eorum xxni.

Inuidia. Beati estis, cum oderint uos homines etc. propter Filium hominis VI. Samaritani non receperunt Iesum, odio eorum ad quos ibat, quia facies eius erat euntis in Hierusalem IX. Omne regnum in se diuisum desolabitur, et domus supra domum cadet XI. Archisynagogus inuidens operibus Domini increpat uenientes, ut curentur sabbato, sed reprehensus a Domino confunditur XIII. Obseruabant, an curaret sabbato XIIII. Murmurant pharisei et scribę dicentes, quia hic peccatores accipit et manducat cum illis. Inuidia in fratrem, quia benigne susceptus sit a patre XV. Veh illi per quem ueniunt scandala XVII. Murmurant in Iesum, quod ad Zacheum diuertisset. Turbis Iesum laudantibus dicunt pharisei: Magister, increpa discipulos tuos. Principes sacerdotum et scribę et principes plebis quęrebant illum perdere XIX.

Inconstantia. Fluuius illisus subuertit domum supra terram fundatam VI. Harundo uento agitata VII. Herodes uiso Iesu gauisus est; mox spreuit illum et remisit ad Pilatum XXIII.

Iustitia. Prout uultis ut faciant uobis homines, et uos facite illis similiter VI. Quid autem et a uobis ipsis non iudicatis quod iustum est. Origenes: Nisi autem esset nobis natura insitum id quod iustum est iudicare, nunquam Saluator hoc diceret XII.

Inimicus. Diligite inimicos odientes, maledicentes, calumniantes VI. Dominus persequentium se uulnera sanat. Malcho auriculam restituit et Petrum de percussione increpat XXII. Dominus orat pro crucifixoribus suis: Pater, dimitte illis: non enim sciunt quid faciunt XXIII. /

Ignorantia. Qui non cognouit uoluntatem Domini, et fecit digna plagis, uapulabit paucis. XII. Is qui quinque paria boum emit, est qui naturam intellectualem contemnit et sensibilia sequitur. Vnde incorpoream naturam comprehendere non potest XIIII.

Infernus. Sicut bona cęlestia uerbo explicari non possunt, ita nec inferorum supplicia. Cum autem ignem audis, aliud quiddam coniicere debes ex eo quod additur inextinguibili III. Diuersę penę diuersis peccatis; gehennę ignis propter carnis incendium, stridor dentium propter risum lasciuum, intolerabilis sitis propter uoluptatem et crapulam, peruigil uermis propter obliquum et malignum cor, caligo perpetua propter ignorantiam et fallaciam. Lymbus abyssi propter superbiam VIII. Infernus secundum BasiliumXVL

Interpres. Non oportet omnia quę parabola continet ad litteram pertractare, sed sensum elicientes, cuius causa componitur, nihil aliud perscrutari XV. Incipiens a Moyse et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus Scripturis quę de ipso erant. Necesse est impleri omnia quę scripta sunt in lege Moysi et prophetis et psalmis de me. Tunc aperuit illis sensum, ut intelligerent Scripturas XXIIII.

Ingratus. Ex decem leprosis mundatis unus tantum et hic Samaritanus magnificans Deum cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens XVII.

Hierusalem. Dominus flens super Hierusalem euersionem eius futuram enunciat, eo quod non cognouerit tempus uisitationis suę XIX. Hierusalem calcabitur a gentibus, donec impleantur tempora nationum XXI. Filię Hierusalem, nolite flere super me, sed super uos ipsas XXIII.

Iuramentum. Insiurandum quod iurauit ad Abraam. Furor de Deo dictus non signat passionem, sed punitionem. Sic neque Deus iurat ut homo, sed uerbum eius loco iuramenti ad certitudinem promissi exprimit I.

Hypocrita, eiice primum trabem de oculo tuo, et tunc prospicies, ut educas festucam de oculo fratris tui. Vnaquęque arbor de fructu suo cognoscitur. Quid autem uocatis me: Domine, Domine, et non facitis quę dico VI. Quod deforis est calicis et cathini mundatis, quod autem intus est uestrum, plenum est rapina et iniquitate. Ve uobis qui estis ut monumenta quę non apparent, et homines ambulantes supra, nesciunt XI. Attendite a fermento phariseorum, quod est hypocrisis XII.

Impatientia. Domum fundatam supra terram fluuii impetus subuertit, et facta est ruina domus illius magna VI.

Inobediens. Qui cognouit uoluntatem domini sui et non fecit etc, plagis uapulabit multis XII.

Iudei. Iairus rogans pro filia sunt Iudei credentes qui rogant pro synagoga VIII. Spiritus immundus exiuit de homine, id est de populo Israel credente, perambulat loca inaquosa, id est gentes etc. XI. Iudei ficus non fructificans per annos tres, id est nec ante Legem nec sub Lege nec sub Gratia. Mulier inclinata annis XVIII sanatur in sabbato XIII. Ad cęnam inuitati coeperunt simul omnes excusare etc. Dico autem uobis, quod nemo uirorum illorum qui uocati sunt, gustabunt cęnam meam XIIII. Iudei frugi filius qui indignatus est, quod frater rediit in gratiam patris XV.

/ Iudei diues purpuratus XVI.

Centurio prope, noti a longe, hi Iudeos signant, ille gentiles XXIII. Iudei phariseus superbus. Gentiles publicanus humilis XVIII. Ciues autem eius oderant eum et miserunt legationem post illum dicentes: Nolumus hunc regnare super nos. Ob id iussu eius interfecti sunt ante eum XIX.