CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 110392 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/110392.

Nodus 110392 in documento kunic-r-epigr.xml


139. In Tullum specie docilem, re indocilem. Multa quidem moneo, nec tu asper, Tulle, monenti es, Dasque manus, vero et cedere laetus ais. Quid tum? Quod monui, frustra est: mea dicta per auras Cassa volant rapidis ludibrium Zephyris. Nil est correptum vinci, culpamque fateri, Culpae ni facias denique, Tulle, modum. Odi, quae mitis patitur se cuncta doceri, Quas didicit rerum nil facit, improbitas.