CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-28+02:00. Nodus 1102290 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1102290.

Nodus 1102290 in documento marul-mar-repert.xml


STRABO

Iustissimi Druidę 82.

Inuidia. Milites dixerunt: Quasi Alexander non haberet, quibus benefaceret, prius quam Indum traiiceret 267.

Ira. Tanta ui ferri flumen in Hyrcania ut ad ripam ueniens iaculetur aquas et sub se siccum relinquat locum 202.

Iniuria. Corinthii, quia sordes legatis Romanis iniecerant, solo ęquati euersique 152.

Imprudens. Calcedonii cęci uocati, quia omissa locuplete ripa tenuiorem elegerunt 129.

Cumani insulsi et hębetes 241.

Ignorantia. Ignoratio locorum multis fuit exitio 9.

Insidię. Heptacometę in arboribus degunt et prętereuntes adoriuntur 215.

Idem tres Pompei cohortes obtruncarunt potos et mente alienatos adorti.

Ignis. Tractus terrę ignitus, ubi Tiphonem sepultum iacere fabulę ferunt 100.

Lichnus inextinctus in templo Mineruę 158.

Lapis ex quo mantilia texta, ubi sorduerint, in ignem proiecta mundantur 178.

* Infernus. Vbi Amphiaraum hausit tellus 160.

Os Plutonium caligine lęthifera243.

Auernus pestiferę exhalationis 246.

Atheneus: Aduenio ab imis atque cęcis inferum tenebris 258.