CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 110225 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/110225.

Nodus 110225 in documento kunic-r-epigr.xml


135. Ad Gelliam muliebrem mollitiam causantem. Foemineum nil posse genus pervincere duri Dicis; dic potuis, Gellia, velle nihil. Naturam falso culpas; te, Gellia, culpa, Quae tam naturae segniter obsequeris. Prona fertur aqua lembus tibi, sponte remittis Languida quod lento brachia remigio. Fac nervos ratio contendat et exerat ipsam Se virtus; durum quidlibet efficies.