CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1100261 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1100261.

Nodus 1100261 in documento marul-mar-repert.xml


LAERTIVS

Gloria. Quidam iactabat se de natandi peritia. Ad quem Aristippus: Non erubescis, inquit, in his quę delphinis propria sunt gloriari 22.

Exultanti cuidam quam multum bibens non ebriaretur: Hoc, inquit, etiam mulus facit 22.

Aiunt Socratem, cum Platonis Lysidem audisset recitari: Proh dii immortales, dixisse, quam multa de me mentitur adolescens 32, Xenocrates glorię et fastus imprimis contemptor fuit 39.

Gloriam annorum esse matrem 43.

Theophrastus: Nihil est inanius amore glorię 49.

Heraclides gloriam pecuniis emere uoluit 53.

Antisthenes, cum aliquando a malis laudaretur: Magis, inquit, anxietudine maceror, ne forte mali quippiam fecerim 54.

Antisthenes sibi dicenti cuidam: Multi te laudant, quid enim, ait, mali feci? 54.

Diogenes aiebat coronas esse glorię bullas 57.

Admirante quodam ea quę in Samotracia sunt donaria, longe, ait, plura essent, si et qui seruati non sunt ea deuouissent 58.

Atheniensibus Alexandrum Liberum patrem decernentibus: Et me, inquit, Serapin facite 59.

Monimus contempta gloria solam ueritatem appetens 61.

Empedocles iactantia et amore sui ferebatur immodice, quippe qui in carmine se

deum dixerit. Aiunt Selenuncios ei diuinos honores detulisse, quod pestilentem aquam apud eos salubrem fecisset adductis in eam fluminibus; ipsum uero, ut deus putaretur, se proiecisse in ignem 85.

Democritus ueniens Athenas a nemine cognitus gaudet: Veni, inquit, Athenas, et me nemo cognouit 92.

Anaxarchus, cum Alexandrum deum se arbitrantem saucium et cruentum uidisset, dixit: Hic nempe sanguis diuinus non est. Plutarchus hoc Alexandrum / ipsum dixisse ait 94.

Gloriosi quidam esse concupierunt, ut tuti essent. Quod si minus adepti sunt, nihil habent, cuius rei gratia principio secundum naturę proprietatem appetierunt 110.

Gula. Lex: Principem, si ebrius deprehensus esset, morte mulctandum 8.

Pitacus ebrios duplici supplicio afficiendos esse statuit 10.

Anacharsis rogatus, quomodo quis abstemius fieret: Si turpes, inquit, ebriosorum motus ante oculos ponat 13.

Socrates eos, qui pręcotia emerent, desperare aiebat se ad maturitatis tempus peruenturos 19.

Aristippus exultanti cuidam, quod multum bibens non ebriaretur: Hoc, inquit, et mulus facit 22.

Stilpo aliquando Crati Cynico caricam interrogatiunculamque proposuerat. Eam uero ille statim comedit, et cum diceret illi Stilpo: Hercules, caricam perdidi, non solum, inquit, caricam, sed et interrogatiunculam, cuius hęc arra fuit 27.

Plato ebriis consulere solitus, ut in speculo studiose intuerentur 33.

Xenocrates ad Antipatrum missus, ut peteret captiuos, ab eo ad coenam inuitatus noluit ante quicquam gustare quam quod petebat impetrasset 39.

Arcesilaus obiit, cum merum immodice hausisset 43.

Lacydes ex nimia potatione paralisi correptus obiit 44.

Diogenes rogatus, cuius rei gratia athletę insensibiles sunt: Quia, inquit, suillis ac bubulis carnibus instructi sunt. Ventrem uitę Caribdim appellabat 58.

Rogatus, qualis esset canis: Esuriens, inquit, blandus, saciatus uero Molossicus. Anaximenem eonueniens pingui aqualiculo, impartire, inquit, et nobis pauperibus uentrem. Quippe et ipse leuigaberis et nobis emolumento eris 58.

Zeno edaci cuidam nihil conuiuis relinquenti appositum piscem sustulit. Cumque iile turbaretur: Si tu, inquit, meam edacitatem ferre non uales, quid socios quotidie tolerare arbitraris? 64.

Chrysippus in potatione tantum crura agitans, ita ut ancilla diceret Chrysippi sola inebriari crura. Mero hausto suffocatur 79.

Pythagoras ebrietatem perniciem uocat 81.

Nunquam deprehensus est siue saturitati siue Venereis rebus siue ebrietati operam dare. Dixit fugiendam carnis superfluam pinguedinem 82.

Empedocles, a quo inuitatus fuerat, cum ille in conuiuio iussisset aut merum omnes biberent aut in caput effundi paterentur, ipsum interemit ob tyrannidis suspicionem 85.

Gratia. Aristotelles rogatus, quid nam cito consenesceret, gratia inquit 46.