CroALa & LatTy: nodus

CroALa, 2024-04-29+02:00. Nodus 1099566 in collectione croala.

Functio nominatur: /node/croala/1099566.

Nodus 1099566 in documento marul-mar-repert.xml


PAVLVS AD ROMANOS

Gloria humana. Tu autem, cum oleaster esses, insertus es in1 illis etc. Noli gloriari aduersus ramos, noli altum sapere, sed time XI. AD CORINTHIOS I: Qui gloriatur, in Domino glorietur I. Nemo glorietur in hominibus. Omnia enim uestra sunt, uos autem Christi, Christus autem Dei III. AD CORINTHIOS II: Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulę, qua mensus est nobis Deus etc. Qui autem gloriatur, in Domino glorietur. Non enim qui se ipsum commendat, ille probatus est, sed quem Deus commendat Christus. Quoniam multi gloriantur secundum carnem, et ego gloriabor XI. Si gloriari oportet, non expedit quidem, scilicet quando non est necesse. Pro huiusmodi, scilicet reuelationibus, gloriabor; pro me autem nihil nisi in infirmitatibus meis. Et ne magnitudo reuelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meę etc. XII. AD GALATAS: Non efficiamur inanis glorię, cupidi inuicem, prouocantes, inuicem inuidentes V. Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo VI.

Gula. AD CORINTHIOS I: Ebriosi regnum Dei non possidebunt. Esca uentri et uenter escis; Deus autem hunc et hunc destruet VI. AD EPHESIOS: Nolite inebriari uino, in quo est luxuria V. Iudas. Per similitudinem notat eos gulositatis I.

Grati. AD THESSALONICENSES: Rogamus autem uos, fratres, ut noueritis eos qui laborant inter uos, et pręsunt uobis inDomino, et monent uos, ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum V. /

Gratia autem Dei uita ęterna in Christo Iesu, Domino nostro: AD ROMANOS VI. Non uolentis neque currentis, sed miserentis est Dei IX. Donationes diuersę, idem Spiritus XII. AD CORINTHIOS I: Ego plantaui, Apollo rigauit, sed Deus nunc incrementum dedit III. Quid autem habes quod non accepisti IIII? Vnumquemque sicut uocauit Deus, ita ambulet VII. Diuisiones uero gratiarum sunt, idem autem Spiritus diuidens singulis prout uult. Emulamini charismata meliora XII. Gratia Dei sum id quod sum XV. AD CORINTHIOS II: Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum, non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est III. AD EPHESIOS: Vnicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi etc. de diuersitate donorum IIII. AD PHILIPPENSES: Deus est enim qui operatur in uobis et uelle et perficere pro bona uoluntate II. AD THESSALONICENSES I: Spiritum nolite extinguere V. AD HEBREOS: Optimum est enim gratia stabilire cor XIII. IOANNIS I: Tenebrę transierunt, et uerum lumen iam lucet II.

Gentiles. ACTVVM: Petro reuelatum etiam gentes mundari a Deo X. Paulo dixit Dominus: Exi longe ad nationes XXII. PETRI I: Prophetę de futura in uobis gratia prophetauerunt etc. I.